Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.526 » Pag 311 - 313

5.526
311
313

311
+ In nomine domini nostri Iesu christi. Anno ab incarnatione eius
millesimo centesimo septimo. Et primo anno principatus domini robberti
gloriosi principis mense augusti. Quintadecima indictionem. Per suggestionem
antiqui ostis hac fragilitate carnis. omnis homo mendax est. sed dei
providentia suoque nimio amore. omnis qui se culpis illigat permisit relicto
tramite iniquo per viam veritatis possit incedere. dicente quedam prophezia.
Quacumque hora peccator conversus fuerit ab impietate sua vita vivit.
et non morietur. Et alibi. sicut aqua extinguit ignem. ita elemosina extinguit
peccatum. Iccirco ego Guido filius quondam guidonis qui sum habitator
intus hanc suessanam civitatem. Me nimium cognosco in multis prepeditum
delictis. Etiam eternam vitam me cognosco amittere. Tamen dum
adhuc mentem sanam in me sentior habere et memor sicut dicit scriptura.
Ambulate dum lucem habetis. Et iterum. divitie vestre antecedere possunt.
sequi autem non possunt. Propterea autem ego modo dum vivus sum ut
misericordia merear consequi anime mee de meis facinoris atque adimpleat
statutum legis luidprand ut langobardus dum vivit et recte loqui potest
pro sua anima de rebus suis iudicare. vel disponere. et quicquid iudicaverit
vel disposuerit de rebus suis pro sua anima stabili ordine debeat permanere.
Modo vero ego qui supra nominatus Guido pro redemptione animae meae et
trocte uxoris mee. et Mirante quondam meae uxoris et filiorum meorum. seu
et ego mulier nominata suprascripta trocta uxor videlicet suprascripti Guidonis
et filia Iohanni boni iudici sicut nobis aptum et congrum est bona
etenim nostra voluntate. Ego qui supra mulier cum consensu et voluntate
prescripto viro. et mundoald meum per hanc cartam prolicere. et largietate
domini Richardi de aquila nostro seniori pro salute et redemptione
animae nostrae et aliis supradictis. in presentia Iohannis iudicis suessane civitatis.
et alios testes. Damus. Tradimus. Alienamus. et per hoc scriptum
inperpetuum confirmamus in monasterio beati Laurentii de aversa. et vobis
arnaldi monachi et propositi monasterii sancti andree. et petro presbitero.
et monacho vestro frati. pro parte et vice iam dicti monasterii beati laurentii.
Hoc est integra una petia de terra nostra que habemus propinquo
312
civitate suesse in ipsa civitate vetere destructa loco ubi nominatur ralusole
propinquo ecclesia sancti Iohannis. nobis pertinente secundum nostris
rationibus. per has fines. Uno latere fine silice. habet inde passus quadraginta
tres. et quomodo redit mensurando. iuxta terram beneficti fictiliarii.
habet inde passus viginti quinque. Et sicut revolvit per ipsum intersicum
iuxta eadem terra. habet inde passus duodecim. Et revolventes per ipsum
intersicum iuxta terram predictam ecclesie sancti iohannis. exinde habet
passus tres. detrahentes mensura directe iuxta eadem terra ecclesia sancti
iohannis. habet inde passus sex. Alio latere fine terra predicta ecclesia
sancti iohannis. et terra de heredes quondam risi franki. habet inde passus
quinquaginta quinque. Uno capite fine terra raynerii bernardi. habet
inde passus quadraginta sex. et medium passum. Alio capite fine terra
nostra exinde habet passus quindecim. et medium passum ad mensura de
passu landoni seniori castaldi est mensurata. Ideo autem suprascripta petia
de terra per ipse finis et mensuris indicata qualiter diximus. Una cum
arboribus. et cum omnia inferius et superius ibi habentibus. et via sua
ibidem intrandi. et exhiendi. in prephata ecclesia dedimus. et tradidimus.
atque alienavimus. Ego enim qui supra mulier cum consensu et voluntate
suprascripti viri mei. Ad possessionem predicti monasterii. et de eius rectoribus.
et custodibus. ad habendum. et possidendum. et faciendum exinde
omnia quae praedicto monasterio placuerit. Unde nec nobis qui supra vir
et coniux. nec ad heredibus nostris nec alii cuilibet exinde nulla reservavimus.
eo quod libenter pro salute et redemptionis animae nostrae et prescriptis
fecimus. Et obligamus nos qui supra nominati guidoni et trocta vir
et coniux. michi qui supra mulier consentiente prescripto viro et mundoald
meum nos et nostris heredibus. a pars predicti monasterii et ad eius
rectoribus et custodibus integra suprascripta petia de terra per suprascripte
finis et mensuris. amodo et semper defendere et antestare ab omnibus hominibus
ab omnique partibus. etiam si necesse fuerit pars predicti monasterii
esset exinde auctori et defensori vicibus nostris et de nostris heredibus
licentiam et potestatem habeant cum ista dationis et traditionis atque alienationis
carta. et cum aliis nostris et eorum rationibus et scriptionibus quomodo
vel qualiter melius potuerint et voluerint. et quicquid exinde fecerint.
eorum sint potestatis. Et quando necesse fuerit defendimus illud a pars
313
predicti monasterii ut dictum est. Si autem nos qui supra nominatus vir
et coniux vel nostris heredibus hanc dationis. traditionis. atque alienationis
cartam de quibus continet aliquando per qualecumque ingenium dirrumpere
vel removere quesierimus. et si non defensaverimus et non compleverimus
illud a pars predicti monasterii. quinquaginta bizzanteis solidos aureos bonos
pena a pars predicti monasterii componere et dare obligamus. et taciti et
quieti inde vel exinde eis maneamus semper. Et taliter nos qui supra nominatus
guidoni et trocta vir et coniux qualiter nobis congruum fuit. Ego
enim qui supra mulier cum consensu et voluntate prescripti viri et mundoald
mei. Quam et pro licere et largietate prescripti domini nostri Richardi
de aquila pro salute et redemptione animae nostrae sicut supra dictum est.
ita libenter fecimus. Et te Lando Clerico. et notario qui interfuisti scribere
rogavimus. Actus Suessae.
+ EGO QUI SUPRA IOHANNES IUDEX
+ EGO IOHANNES IUDEX
+ Ego benedictus presbyter
+ Ego Iohannes de paulo
Torna all'inizio