Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1092 » Pag 57 - 58

7.1092
57
58

57
MXCII
A. D. 1047
+ In nomine domini tricesimo anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi principis,
et nono anno ducatus illius amalfi et sirrenti, et sexto anno principatus et ipsorum ducatuum
domni gisulfi filii eius eximii principis et ducis, mense september, prima indictione.
Nos iohannes et blacta atrianenses germani filii mauri calbarusi clarefacimus, quoniam
pertinet nobis abere rebus foras hanc cibes ulter flubio lirno, et est rebus ipsa terra cum
arbustum et pomis, et est rebus ipsa infra has fines: A parte occidentis finis flubio lirno;
a parte meridie fine rebus iohanni et mele, qui sunt germani, et filii angeli abbati quod
emtam abunt da urso filio leoni cosentino; de super parte, quod est a parte orientis similiter
fine ipsorum germani; a septemtrione fine ipsorum germani, que emtum abunt da
58
nostris consortibus. Et congruum est nobis iamdicti iohannes et blacta illud venumdare predicti
iohanni et mele germani filii ipsius angeli abbati integra ipsa rebus per iamdictas
fines. Et ideo, sicud nobis congruum est, bone nostre boluntatis per hanc cartam, coram
presentia ademarii comiti et iudici, venumdedimus bobis predicti germani integra suprascripta
rebus quedam et quantum quantoque nobis est, vel fuerit quomodocumque pertinentes,
ab ipso flubio lirno in pars orientis, et qualiter ascendit et coniungit in ribus abbio,
et ab ipso ribus abbio in pars meridie totum illud bobis venumdedimus, et ab ipso ribus
abbio in pars meridie nullam ibi nobis remansit, set funditus illut bobis venumdedimus
cum omnia intro se abentibus, omnibusque suis pertinentiis, et cum vice de bia sua bos
predicti germani et vestris eredibus integra suprascripta nostra vindictione abendum et
faciendum inde, quod bolueritis; et propter confirmationis uius venditionis, suscepi a bos
predicti germani auri tari boni sexaginta quattuor in omni deliberatione, et per combenientiam
secundum lex et consuetudo gentis nostre romanorum, guadiam bobis dedimus
et fideiussorem bobis posuimus grifo filius quondam grifoni, et per ipsam guadiam obligabimus
nos et nostros heredes semper defendere bobis predicti germani et de vestris heredibus
integra suprascripta vestra vendictione da omnis omines; et quando per bos ipsis et
vestris heredibus illud defendere bolueritis, potestatem abeatis, qualiter bolueritis cum omnibus
muniminibus et rationibus, quas inde ostendere bolueritis; et si, sicud superius scriptum
est, nos iohannis et blacta et nostris heredibus bobis predicti germani et ad vestris
eredibus non adinpleberimus, et suprascripta vel exinde remobere aud contradicere presumserimus,
per ipsa guadia obligabimus nos iamdicti germani et nostris heredibus componere
bobis germanis iohannes et mele et ad vestris heredibus, quinquaginta auri solidos
constantinos, et, sicud superius scriptum est, adinpleamus, quam te romoaldum notarium
scribere rogabimus.
+ Ego qui supra ademarius iudex.
Torna all'inizio