|
278
+ In nomine domini Dei eterni et salbatoris nostri Iesu Christi.
Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo nono, temporibus
domini nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense maio secunda
indictione. Ante me Siconem comitem et iudicem Iohannes
qui dicitur de Sireca filius quondam Iohannis coniunctus est cum
Altardo filio quondam Iohannis de Guarimpoto et per convenientiam
ipse Iohannes, dum ydonei interessent homines, pro
parte ecclesie Sancti Maximi que constructa est intra hanc Salernitanam
civitatem in plaia montis, per iussionem domni Petri venerabili
abbatis in cuius potestate ipsa ecclesia data est tradidit ipsi
Altardo de terris quibus partibus suprascripte ecclesie habere pertinet
intra hanc predictam civitatem a super ipsa ecclesia integram
terram cum pariete fabrito, quam dixerunt esse per fines
et mensuras iusto pede manus hominis mensuratas: a parte meridiei
finis anditum eiusdem ecclesie pertinens et pedes duodecim;
a parte orientis est finis suprascripte ecclesie; a parte
septemtrionis est finis alium anditum suprascripte ecclesie pertinens
et pedes alii duodecim; a parte occidentis est finis similiter
eiusdem ecclesie. iamdicta vero terra vacua per ipsos fines
et mensuras qualiter suprascriptum est cum vice de ipsis anditis ipse
Iohannes pro parte suprascripte ecclesie per imperium eiusdem
domni abbatis eidem Altardo tradidit. ea ratione ut amodo et
usque completos annos viginti et nobem ipse Altardus et suos
279
heredes integram ipsam traditionem qualiter suprascriptum est teneant
et dominent, foveas et omnes suas utilitates ibidem faciant
qualiter voluerint iusta ratione et casam ligneam terraneam bonam
qualiter voluerint ibidem faciant et intro eam resideant et abitent
si voluerint et aliis quibus voluerint illam vel ex ea ad residendum
et abitandum dent qualiter eis placuerint, qui et licentiam
abeant omnes suas utilitates ibidem facere qualiter voluerint iusta
ratione, et omne censum et tributum et dationem et quicquit
exinde ipse Altardus et suos heredes tollere et abere potuerint amodo
et usque completos ipsos annos illud sibi habeant. tantum omni
anno in suprascripto mense ipse Altardus et suos heredes dent
ipsi domno abbati vel partibus suprascripte ecclesie censum pro
ipsa traditione unum tarenum bonum ex moneta Amalfitanorum
usque completos ipsos annos, et amodo et usque completos
ipsos annos ipse Altardus et suos heredes adimpleant ipsi
domno abbati et partibus suprascripte ecclesie omnia qualiter suprascriptum
est; completis vero ipsis viginti novem annis a modo
numerandis ipse Altardus et suos heredes et homines ab eis ibidem
missis licentiam habeant ex eadem terra abstraere omnes res suas
et medietatem de tota lignamina eiusdem case et ducere eas ubi voluerint
et ipsam terram integram per ipsas fines et mensuras
qualiter prescriptum est cum medietate de tota ipsa casa bona clusa
et cooperta quale meruerit et cum vice de ipsa andita ipsi
domno abbati vel partibus suprascripte ecclesie remittant. et
per convenientiam ipse Altardus guadiam ipsi Iohanni pro parte
suprascripte ecclesie dedit et fideiussorem ei pro ipsius ecclesie
parte posuit Iaquintum filium quondam Petri de Dumnello, et
per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes, si sicut superius
scriptum est ipsi domno abbati et partibus suprascripte ecclesie
non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere
aut contradicere presumpserint, componere ipsi domno abbati
et partibus suprascripte ecclesie triginta solidos constantinatos.
quod autem superius inter virgulos scriptum est legitur "voluerint".
Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Sico iudex.
| |