Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.988 » Pag 176 - 178

6.988
176
178

176
+ In nomine domini vigesimo quarto anno principatus salerni domni nostri Guaimari
gloriosi principis, et quarto anno principatus eius capue, et tertio anno ducatus illius amalfi
et sorrenti, mense ianuarius, decima indictione. Memoratorium factum a nobis cicirus filius
quondam landoni et iohannis filii quondam sikenolfi abitantes de locum
nucerie, Eo quod ante presentia domni alferii venerabili diaconi et archipresbiter et abbas
ecclesie sancti maximi, et ibi adesset ydoneis ominibus, per largietate ipsius domni alferii
abbatis, qui est unum de dominii ipsius ecclesie sancti maximi, tradidit nobis leo clericus
eiusdem ecclesie rebus cum arbustis vitatis pertinentis ipsius ecclesie, quod abet in ipso
locum nucerie, ubi ad terme dicitur, quod ipse leo clericus in beneficium retinet a pars
ipsius ecclesie, quod est tota ipsa rebus per as fines et mensurias. A pars septemtrionis fine
bia pubblica, sunt inde quadraginta sex et cubitum unum. A parte orientis fine rebus ipsius
ecclesie, sicut limite et termiti discernit, inde passi quadraginta et medium passum. Et abinde
rebolbente in pars orientis per fine ipsius ecclesie, sicut limite et termiti discernit, sunt
inde passi triginta duo. Et iterum revolbente in parte meridie per fine similiter ipsius ecclesie,
sicut inde via antica discernit et ascendit ab alia rebus ipsius ecclesie, ubi modo
177
cellarium abet ipsa ecclesia, sunt inde passi septuaginta sex. A parte meridie similiter fine
ipsius ecclesie, sicut limite discernit, inde passi octuaginta. A pars occidentis similiter fine
ipsius ecclesie, sicut inde limite discernit usque ipsa bia priore fine, sunt inde passi centum
biginti unum; ad iusto passum homini mensuratum per istas fines et mensurias inclitum
illut nobis tradidit per equaliter tenendum et lavorandum tali ordine, ut amodo et
semper ad nostre et de nostris heredibus, natos nascentes, sint potestatis illut tenendum et
dominandum, fobee et omnis nostre utilitatis faciendum iusta ratione, et unum de nobis et
nostris heredibus cotidie unum de nobis ibidem resideamus et abitemus in casa, quod ibi
fecerimus, et unum applictum de casa, quod ibi abet modo pars ipsius ecclesie, omni tempore
clusum ad tabole et copertum ad scandole bonum illum abemus, pro alipergandum ibi
pars ipsius ecclesie, quando ibi benerit, et ubi abead reposite bucti et vinum da pars ipsius
ecclesie et palmentum et tabellum fabritum ipsius ecclesie, omni tempore conciatum abeamus
bonum et de super copertum, sicut meruerit; et ipsa rebus clusa semper abeamus et
totis arbustis de ipsa tradictione apto tempore laboremus de super et de supter, sicut locus ipse
meruerit, et, ubi meruerit, arbores et vites plantemus et propagines tragamus, ubi meruerit,
et surgamus, et sic illut studiemus et cultemus, ut semper in melius proficiad et non disperead,
et bonum paread lavoratum, et cultatum, et studiatum, curam et vigilationem inde abeamus,
ut salbum illut faciamus iusta rationem, et annualiter pro aire et per vindemie scire faciamus
ipsum leo clericus, vel pars ipsius ecclesie, ut illuc veniant aut dirigat missum suum,
et nos tali labori de ipsa nostra ditione suis temporibus recolligamus et lavori ipsi ad
area ibique procuremus, stante illis vel missum illorum, et de omnis victum et laborem
quam inde exierit, demus illorum terraticum secundum consuetudo ipsius loci et totum
ipso aliut nobis abeamus; et pro tempore de vindemie, stante illis vel missum illorum, quem
scire fecerimus, totis arbustis de ipsa tradictione vindemiemus et vinum ipsum ad ipsum
palmentum procuremus, et si poma ibi fuerit, suo tempore colligamus, et de omnis vinum
et poma quam inde exierit, demus illorum ibique medietate, et nobis inde abeamus medietate:
tantum amodo et usque sex anni completi ad escassum illorum ibique daremus de
ipso vinum mundum sine aqua, unde implamus est una bucte sue, quod ibi abet capiente
saumas quindecim et alia bucte sue de saume duodecim ad iusto medio exadium, de ipsa
locum abente pro sauma de ipse duodecim saume sex media exadia pro sauma, et de ipsi
anni in antea dividamus ipso vinum inter nos per medietate, sicut diximus; et si ante ipsi
sex anni ipse leo, vel pars ipsius ecclesie, voluerit per medietate nobis dividere ipso vinum,
potestatem abeant, et reponamus ipso vinum illorum per annum in ipse bucti illorum intus
ipso applictum de casa ipsius ecclesie, et amodo et semper faciamus salbum ipso vinum
178
illorum, donec illut inde tollat, absque degeneratione et ignem; et dum per aire et per
ipsa vindemia ibi steterit per annum illis vel missum illorum, nos illum nutriamus secundum
nostram possivilitatem, et palmentatica illorum demus per annum de vindemie galline
quadtuor; et dum ipso vinum inde tulerit pars ipsius ecclesie, nos labemus ipse bucti bone,
ut non pereant, et equum illorum nutriamus, quando ibi venerint, dum ibi steterit annualiter
iusta rationem, et faciat pars ipsius ecclesie inclita ipsa tradictione semper nobis nostrisque
eredibus defendere ab omnibus ominibus omnique partibus: preter, quale tempore
illud tenere et laborare noluerimus, aut non potuerimus, inclita ipsa rebus clusa circoitum,
et operata et cultata bona de perfectis arbustis vitatis, remittamus illut in pars predicte
ecclesie cum ipso applictum ipsius ecclesie clusum et copertum bonum, et ipso palmentum
et labellum conciatum bonum et de super copertum bonum, et licead nos nostrisque eredibus
inde exire cum ipsa casa nostra, quod nos ibi fecerimus per nostrum abitare, et cum
omni nostra causa mobilia, et pergamus ubi voluerimus. unde in eo hordine per combenientiam
pro largietate ipsius domni abbati guadiam nobis dedit ipse leo clericus, et fideiussorem
nobis posuit urso presbiter eundem ecclesie filii iohannis, ut si taliter omnia suprascripta
per suprascripto hordine pars ipsius ecclesie nobis non adimpleberint et aliquit
inde contradixerint, per ipsa guadia componere obligavit seipse domnus abbas suique
successoribus, et pars ipsius ecclesie, nobis nostrisque eredibus, natos nascentes, triginta auri
solidi constantini. verumtamen ipse bucti ipsius ecclesie per omne annum stetimus bone
conciare et studiare, sicut meruerit, et pars ipsius ecclesie stetit semper nobis defendere
supradicta tradictione, cum vice de bia sua, ab omnibus ominibus per suprascripta guadia
et obligata pena. Quod scripsi ego myrandus notarius. verumtamen hoc memoramus, ut
ipse bucte illorum quod ibi abunt, implamus illorum usque ipsi sex anni, qui scarricad
ipsa bucte saume quindecim et alia bucte de saume duodecim, abente iste duodecim saume
ana lagene sex pro sauma ad ipso medio exadium, quod andad per ipso locum, et si
per medietate ipso vinum pars ipsius ecclesie noluerit nobiscum dividere ante ipsi sex anni,
potestatem aberent, sicut supradictum est. Quod subiunxi ego predictus myrandus.
+ Ego Alferius nominatus archipresbiter et abbas
+ ego leo clericus.
Torna all'inizio