Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.967 » Pag 143 - 144

6.967
143
144

143
+ In nomine domini dei salvatori ihesu christi vicesimo tertio anno principatus salerni
domni nostri guaymarii gloriosi principis, et tertio anno principatus eius capue, et secundo
anno ducatus illius amalfi et sirrentum, die octaba mensis ianuarii, indictione nona amalfi.
Certi sumus nos maria relicta constantini dicitur acaranoba, quam et nos ursus et sergius
germani, qui sumus genitrix et filiis, a presenti die pruntissima voluntate Venundedimus
et contradidimus vobis domno leoni filio domni iohannis de constantino de lupino
de constantino de leone comite, idest plenaria et integra ipsa medietate nostra, quem habemus
144
in ipsum pastinum in citara positum. Nam vero reclaramus de totum ipsum predictum
pastinum ipsas fines a supra namque ponitur, in quantum continet ipse predictus
pastinus deptus fini finem de causa heredum domni gutti filii leonis de gutto; de uno vero
latere fini finem de causa domne boccie filie suprascripti domni leonis de gutto, et de alio
autem latere ponitur fini finem de ipsis heredibus suprascripti domni gutti et fini finem
de heredibus domni sergii cullona una. Infra hos finem Venundedimus vobis exinde ipsa
medietate nostra cum via sua et omnia sua pertinentia. Unde nichil nobis remansit, aut
quid vobis exinde exceptuavimus qui nobis obbenit a suprascripto viro et genitore nostro
et at illum obbenit ex pastinatione a suprascripto domno gutto et ipsam chartulam pastinationis,
quas exinde habuimus, vobis illam dedimus; et si exinde alia qualiscumque chartula
inbenta dederit, apud vos et vestros heredes eas mittere debeamus sine vestra damnietate
vel amaricatione. Unde accepimus a vobis exinde plenariam vestram sanationem, idest
auri tari decem, sicut inter nos conbenit in omnem deliberationem et in omnem decisionem,
Ut a nunc die presenti et im perpetuis temporibus in vestra et de vestris heredibus
sit potestatem habendi, fruendi, possidendi, vindendi, donandi, seu commutandi, vestrisque
heredibus dimittendi semper liberam habeatis potestatem, sine omni nostra et de nostris
eredibus contrarietatem vel requesitionem im perpetuum: insuper nos et nostri heredes
vobis vestrisque heredibus eos antestare et defensare promittimus; quod si minime vobis
exinde fecerimus, tunc componere promittimus nos et nostri heredes vobis vestrisque
redibus auri solidos decem byzianteos, et hec chartula sit firma im perpetuum.
+ leo filius gutti testis est
+ iohannes gizzus filius mauri testis est
+ petrus filius stephani de marino testis sum
+ Ego iohannes scriba filius sergii scripsi.
Torna all'inizio