|
134
+ In nomine domini nostri ihesu christi sexagesimo hoctabo anno imperio domni constantini
sanctissimis imperatori nostro, mense agusto, decima indictione. Ideoque ego iohanne
filius sevio de civitate melfi, dum in dei omnipotentis misericordia te quidem puella nomine
dumnana filia mango de civitate melfi iam in meo sociavi coniugio, tuc in alia die
nuptiarum nostrarum ante amicos et parentes nostros secundum ritus gentis nostre langovardorum
per hunc videlicet libellum scriptum et a testibus rovaratum do atque trado tivi
predicte uxori mee morgincahp, hoc est quartam partem ex omnibus rebus supstantiis meis
stavilibus et movilibus, tam quod modo abeo, quam quod amodo et in antea diebus vite tue
parare aut conquirere potuero undecumque, vel quomodocumque, idest casis, casilis, curtis
et plateis, tam infra civitas quam et foris per villis, vineis, vinealis, territoriis, campis,
silbis, pascuis, pratis, aquis, holibetis, et ceteris arboribus fructiferis atque infructiferis,
cultum vel incultum, peculia manga et parba, aurum et argentum, de omnia et in omnibus,
sicut prelegitur, tivi que supra uxori mee quartam partem dedit atque tradidit, in
ea videlicet rationem ut amodo et semper, secundum quomodo in edicti continet pagina,
in tua que supra uxori mee sit potestatem; et neque a me qui supra iohanne viro tuo,
neque ab eredibus meis, neque ab ullo quopiam hominem abeas aliquando aliquam requisitionem
de supradicta mea traditionem, set perpetuis temporibus securiter et firmiter
tu que supra uxor mea possideat, et quicquit exinde hordinaberit, in tua sit potestatem,
et quam enim cartula morgincahp omni tempore firma et stavilis permaneat. Quam te urso
diaconus et notarius scribere rogavimus, actum in predictam civitatem mense et indictione
nominata.
+ Ego maio iudex
+ Ego sefando teste sum
+ Ego sasso teste.
| |