Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.876 » Pag 10 - 11

6.876
10
11

10
Signum manus Helenae monialis filiae
Leandri.
+ Signum manus Nicolai eius consobrini
Casanensis filii Portaritae beatae memoriae.
In nomine Patris, et et Spiritus Sancti.
Nos suprascripti Helena monialis filia praenominati
Leandri et Nicolaus eius consobrinus
Casanensis filius cognominati Portaritae,
propriis manibus signa sanctae et vivificae
crucis exaravimus. Quoniam spiritualibus legibus
obtemperantes ecclesiae statum ab omni
molestia et vexatione immunem praestare debemus,
et omnia, quae ad eam pertinent,
conservare, quod ipsa nostras res foveat atque
complectatur, et multam Dei misericordiam
atque clementiam nobis conciliet: et quoniam
nos supradicti Helena monialis filia Leandri
et Nicolaus eius consobrinus declaramus offerre
territoria, quae habemus supra Appium,
venerabili ecclesie sancti magni martyris
Theodori, et Theodoro piissimo hegumeno monasterii
de Losimo; offerimus ipsa de propria
nostra sententia et consilio et libera voluntate,
nulla omnino necessitate compulsi, neque
dolo, nec facti ignorantia, aut mala fide,
neque propter debitum, nulla demum necessitate
coacti, sed pro redemptione et remissione
peccatorum nostrorum parentum, et
pro supradictis eorum filiis, et pro animabus
nostris. Fines autem eorumdem territorium
11
sunt: ut descendit serra et pervenit ubi iungitur
via Ficaromae ad orientem, et ut descendit
ad septentrionem usque ad rivulum,
ubi sunt fines Maliae; ad meridiem vero descendit
parvus torrens et pervenit ad magnum
torrentem. Ut facultatem habeat praedicta
territoria vendendi, donandi, utpote qui dominium
et potestatem a nobis accepit. Si vero
aliquando contigerit, ut sive nos ipsi, sive
filii nostri litem intendere de huiusmodi territoriis,
et molestiam afferre praesumpserimus
piissimo Theodoro, solvere debeamus
poenae nomine publico Fisco solidos triginta,
et nihilominus pro hereditate habeamus
execrationem et maledictionem, et partem
cum illis qui dixerunt: Tolle tolle, crucifige;
verumtamen rata deinceps et firma remaneat
praesens oblatio facta coram testibus qui interfuerunt.
+ Ioannes de Curzalea testis subsignavi.
+ Ioannes filius Candidi hospitis testis
subsignavi. + Nicephorus de Tauroleo
testis subsignavi. + Ioannes filius Sinesii Roscinensis
testis subsignavi. + Vitalis monachus
de Bonohomine testis subsignavi. Scriptum
manu Theodori sacerdotis monasterii
de Zosimo, anno 6542, indictione II. + Constantinus
presbyter filius Scandali testis subsignavi.
+ Constantinus filius Ioannis de Curzalea
testis subsignavi.
Torna all'inizio