|
138
+ In nomine domini anno vicesimo primo principatus domni nostri waimarii gloriosi
principis, mense martius, septima indictione. ideoque ego ferrandus filius maiprandi mea
boluntate per hanc cartulam ante subscripti testes benumdedit tibi baroni filio quondam iohanni
una pecia de terra cum castanietum et quertietum et bacuum uno teniente, quod
abeo in actum calbanico ubi posa bocatur, rotense finibus; est quasi per medio loco longitudo
passi duocentos duo; da capite coniunctum est ad unum termine ad sortione pandoni
filio meum; a septentrionalis fine medio ballone; a meridie fine de consortes nostros,
sicut terminatum et coniungunt in pede ambo ipsi balloni. insimul et benumdedit tibi a
supra ipsa sorte pandoni filio meum, qui est da ipsum termine in supra usque ad alii termiti
passos quinquaginta; da ipsa mensuria in supra et da ipsi balloni de quantum undecumque
aut quomodocumque per qualecumque ratione ibidem coniunctum abuit, scepto
quarta parte sortione quod ipse pando ibi abuit; nam illo aliut totum et inclitum cum
ipsa pecia suptana per suprascripte finis et mensuriis inclitum illum cum omnia infra se
abentes, omnibusque suis pertinentiis, et cum bice de bia sua, totum funditus, ut diximus,
ego nominatus feri tibi suprascripti baroni benumdedit, ad securiter et semper et firmiter
tu tuique eredibus inclitum illud abendum, poxidendum, dominandum, omnia exinde faciendum
quod bolueritis, absque cuiuscumque contrarietate vel requisitione. et pro confirmandam
et stabiliscendam hanc mea bindictione recepi a te auri tari boni decem et nobem
in omnis deliberatione, sicut inter nos combenit; ea vero ratione per bona combenientia
wadia ego suprascriptus feri tibi iamdicto baruni dedit, et mediatorem tibi posuit meipsum,
et per eadem wadia etc. Statuta multa triginta solidorum auri constantinianorum.
et taliter scribere rogabimus te mirandus notarius, actum rota.
+ ego cicerus
+ ego romoaldus.
| |