Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.891 » Pag 30 - 31

6.891
30
31

30
+ In nomine domini septimodecimo anno principatus domni nostri guaimari, glorioso
princeps, filius quondam domni guaimari, mense aprilis, tertia indictione. Memoratorium
factum a me petrus clericus et medicus filius quondam ..... presbiteri qui fuit
primicerium, eo quod ante presentia domni alferi abbati ecclesia sancti maximi, una cum
illum adesset amatus iudex adbocator ipsius ecclesie, per demandatione ipsius domni abbati
...... pars ipsius ecclesie tradidit guisoni filio quondam martini una pecia
de terra campense, quod pars ipsius ecclesie abet in locum nuceria, ubi anzanu dicitur,
qui coniuntum est ex omni parte ad rebus predicte ecclesie; in tali ordine illut per demandatione
ipsius abbati eidem guisoni tradidit pro pars ipsius ecclesie, ut da iste aire
recolligerent .... usque biginti anni completi ille et eius eredes tota ipsa pecia
de terra sue potestatis illut tenere et dominare, et fobee et omnis sue utilitatis iusta ratione
facere, et per omnis annum usque ipsi biginti anni completi tota ipsa terra arare
et conciare bona, sicut meruerit, et sic per omnis annum illut seminare, et labori ipsi
studiare et...... bonum, sicut meruerit, et, quando meruerit, labori ipsi recolligere
et adunare ad area quod feceri..... pertinet ipsius ecclesie. sancti maximi, et faciat
ipse guiso vel eius eredes scire ipsum abbatem, vel pars ipsius ecclesie, ut dirigat ibidem
missum suum, et sic illis toti ipsi labori bactere et conciare bonum, sicut meruerit ut
bene paread factos, et deant per omne annum ad ipsum missum terraticum secundum consuetudinem
de ipso locum, et ipso missum notrire, usque dum pro ipse aire ibidem steterit,
sicut illorum fuerit possivilitate; et si potuerit seminare de ipsa palude per tempore,
quando non fuerit aquatio, dare inde similiter terraticum ad pars ipsius ecclesie secundum
31
consuetudine de ipso locum; et per omnis annum faciant servitium de ipse terris ad pars
ipsius abbati, seu in pars predicte ecclesie, quomodo soliti sunt facere alii ominibus de
ipso locum ad pars predicte ecclesie. Ad ipsi biginti anni completi, ad aire recollecte, inclite
ipse terris rebertar ad potestate ipsius abbati, vel in pars iamdicte ecclesie, faciendum
que boluerint, et illis liceat inde exire cum omnis illorum causa movilia que ibi abuerit,
sine contrarietate ipsius abbati vel de pars predicte ecclesie. De qua per combenientia
per demandatione ipsius domni abbati et pro pars ipsius ecclesie guadia mihi ipse guiso
dedit, et mediatore mihi posuit seipsum; et per ipsa guadia obligavit se ipse guisu et
suos eredes, ut si taliter omnia suprascripta ipsius abbati, vel in pars predicte ecclesie,
non adimpleverit et aliquit inde contradixerit, per ipsa guadia per combenientia obligavit
se ipse guisu et suos eredes componere ipsius abbati, vel in pars ipsius ecclesie, biginti
auri solidos costantinos. Verumtamen oc memoramus, et potestatem abeant ipse
guiso vel eius. eredes in ipse terris alii omini mittere ad laborandum, qualiter boluerint
et in ipso locum anzanum de quantum est ipsa terra bacua, totum illut ipsius guisoni
tradidit pro pars ipsius ecclesie, ad tenendum illut usque ipso constitutum in supradicta
ratione, et per omnis annum per aree usque ipso constitutum ipse guiso vel eius eredes
deant ad pars ipsius ecclesie una gallina bona, quod scripsi ego smaracdus notarius.
+ Ego ademari me subscripsi
+ Ego dauferius notarius me subscripsi.
Torna all'inizio