Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.129 » Pag 377 - 378

9.129
377
378

377
+ In nomine Domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo tertio et tricesimo primo
anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis,
mense iulio decima indictione. Dum coram presentia
domni Leonis reverentissimi abbatis monasterii Sancte et
individue Trinitatis, quod construnctum est foris hanc Salernitanam
civitatem in loco Metiliano, essem ego Petrus iudex,
Ursus Atrianensis cognomento Curiale filius quondam Iannacii
Atrianensis, in eadem accedens presentia, per convenientiam,
pro salutis sue anime, per hanc videlicet cartulam
optulit Domino et in suprascripto monasterio integram terram
cum vinea quam ei habere pertinet foris hanc predictam civitatem
in eodem loco Beteri ubi proprio a lu Staffilu dicitur,
que a parte orientis coniuncta est ad viam publicam
378
qua itur ad Nucerie, cum omnibus que intro eam sunt cunctisque
suis pertinentiis et cum vice de ipsa via. ea ratione ut semper
sit in potestate ipsius domni abbatis et successorum eius
et partibus suprascripti monasterii, et liceat ipsum domnum
abbatem et suos successores et pars eiusdem monasterii de eo
facere quod voluerint. et per convenientiam ipse Ursus guadiam
dedit Leoni monacho eiusdem monasterii pro parte
suprascripti monasterii et fideiussorem ei pro ipsius monasterii
parte posuit, dum ydonei interessent homines, Sergium cognomento
Curialem filium quondam Landolfi Atrianensis,
et per ipsam guadiam obligavit se ipse Ursus et suos heredes
semper defendere ipsi domno abbati et eius successoribus
et partibus suprascripti monasterii integrum illud quod
in eodem monasterio ut dictum est optulit ab omnibus hominibus
et partibus; et ipse Ursus tribuit licentiam ut, quando
ipse domnus abbas et suos successores et pars eiusdem
monasterii voluerint, potestatem habeant illud per se defendere
qualiter voluerint cum omnibus monuminibus et rationibus
quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est
ipse Ursus et suos heredes ipsi domno abbati et eius successoribus
et partibus suprascripti monasterii non adimpleverint
et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere
presumpserint, per convenientiam et per ipsam guadiam
obligavit se et suos heredes componere ipsi domno abbati
et eius successoribus et partibus suprascripti monasterii
quinquaginta auri solidos constantinatos et sicut superius
scriptum est adimplere. hec autem omnia suprascripta fecit
ipse Leo monachus per licentiam suprascripti domni abbatis
et pro parte suprascripti monasterii. suprascripto disturbato
legitur successorum. Et taliter tibi Iohanni notario scribere
precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
+ Ego Romoaldus notarius me subscripsi.
+ Ego Iohannes notarius me subscripsi. S.
Torna all'inizio