Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.955 » Pag 122 - 124

6.955
122
124

122
+ In nomine domini vicesimo secundo anno principatus salerni domni nostri Guaimarii
gloriosi principis, et secundo anno principatus eius capue, ac primo anno ducatus eius amalfi
et sirrenti, mense ianuarius, octaba indictione. Memoratorium factu a me iohannes
comes filius quondam mansoni castaldei, Eo quod ante ydoneis hominibus per combenientiam
123
tradidi stefani, filio quondam maraldi sabbatini, de locum angre pertinentia nucerie,
vice sua et vice iohanni germani sui, de rebus mea cum arbustis de locum ad forma dicitur
mitilianense finibus, quod mihi pertinet a parte mulieri nomine senda uxor mea ac
filia quondam truppoaldi: prima pecia per as fines et mensuras. A parte occidentis fine bia
publica, sunt inde passi septuaginta quadtuor. A parte meridie fine mea, abet inde passos
centum octo, et abinde rebolvente in parte septemtrionis per fine mea inde passi septuaginta
quinque, et abinde rebolbente in pars meridie usque in medio torum abet inde passos
centum quadtuor. A parte orientis similiter fine mea, inde passi septuaginta octo.
A parte septemtrionis fine limite et fine ora de ballone, sunt inde passi septuaginta septem.
A parte occidentis similiter fine mea, indeque passi centum duo, et abinde rebolbente
in parto occidentis usque in ipsa bia publica que est priore fine, inde sunt passi
centum triginta duo recti mensurati: pecia ista per iamdictas fines et mensuras inclita
ipsius stefani tradidi. Simulque et tradidi ipsius stefani inclita tertiam partem de una alia
pecia de terra mea cum arbustis ibique coniunctum ad supradicta alia pecia habentem
as fines et mensuras. A parte occidentis fine bia qui modo se non andad, sunt per
ipsa bia passi septuaginta nobem. A. parte septemtrionis fine mea, sunt inde passi centum
nonaginta quadtuor, et abinde rebolbente quasi in parte meridie passi septem, et abinde
rebolbente in parte orientis per limite et aliquantum per ora de ballone passi septuaginta
sex. A parte orientis similiter fine mea, quod prius tenuit ad laborandum iohannes
filius guisoni, sunt inde passi quadraginta quadtuor. A. parte meridie similiter fine
mea, abet inde passos centum nonaginta: tota supradictas mensuras ad iusto passum homini
mensuratum. De ista posteriore pecia, quod iam ante os annos tenuit ad laborandum
quondam maurus filius martini, inclita tertiam partem, ut diximus, inde ei tradidit, cum
vice de via sua, Tali hordinem, ut amodo et semper ad sua et de suis eredes, natos nascentes,
sint potestatis illut tenendum et dominandum, fobee et omnis sue utilitatis ibi faciendum
iusta rationem, et ibi cotidie residere et abitare, curam et vigilationem inde abeant
et salva illut faciat iusta rationem. Et totis arbustis de ipsa traditionem annualiter apto
tempore laborare de super et de supter, sicut locus ipse meruerit, et, ubi meruerit, infra
ipsis traditionibus arbores et vites plantarent, et propagines, ubi meruerit, traiere, suriere
et sic tota ipsa traditionis de rebus cum arbustis laborarent annualiter apto tempore de
super et de supter, sicut locus ipse meruerit, ut semper in melius proficiat et non disperead,
et perfecta paread ipsa arbusta de ipsa traditione operata et cultata, et annualiter
per vindemie scire faciant me vel mei eredes, ut illuc pergamus aut dirigamus missum
nostrum, et illis totis arbustis de ipsi traditionibus vindemiarent, et vinum ipsum ibique
124
ad palmentum procuraret, et poma exinde suo tempore colliierent, et de omnis vinum et
poma, quam inde exierit, dare nobis vel ad missum nostrum ibique medietatem, et sivi haberet
medietatem; et ipsa medietatem nostra de ipso vinum illis reponad ibique ad cellarium
nostrum, que ibi abeamus, in organea nostra da vinum que illorum ibique assignaberimus,
que per illis sint per annum bona conciata et studiata, et faciad nobis salbum ipso
vinum nostrum, donec illut inde tollamus, absque degenerationem et ignem; et de quod ibidem
seminaberit per annum, totum illut sibi haberet, tantum terraticum inde nobis darent
ibique secundum consuetudo ipsius locis; et, dum pro ipsa vindemia et pro ipsa alia frudia
tollendum per annum ibi steterimus nos vel missum nostrum, illis nos notrirent secundum
suam possivilitatem et palmentatica nobis darent, sicut consuetudo est. Et si de
ipso locum exierit pro aliubi ad avitandum pro ira seniori, aut pro generatione, aut si talem
fecerint culpam, unde in publicum vel ad alio homine cadad, tunc inclita ipsa tradictione
rebertat ad potestate mea vel de meis heredibus. Et si forsitans infra tribus anni
in ipso locum redierint et voluerint illut recolliiere in supradicto hordine ad laborandum,
potestatem abeant illut recolliiere et in supradicto hordino illut laborarent. Tantum
illo anno quod ibi redierit, si rebus ipsa laborata inbenerit, non querant illo anno de ipso
frudio. Et quale tempore illut tenere et laborare noluerint, aut non potuerint, inclita
supradicta traditione operata et cultata de bonis arbustis vitatis et studiatis perfectis, et
circoitum unde meruerit, clusis remittant ad potestatem mea vel de meis eredibus et sic
licead illum et sui eredes inde exire cum omnia sua causa mobilia, et pergant ubi voluerint.
Unde in eo hordine per combenientiam guadia mihi dedit ipse stefanus vice sua et
vice de ipsum iohannes germano suo, et mediatorem mihi posuit seipsum per apposita omnis
sua causam legitimo et inlegitimo, ut si taliter omnia suprascripta per supradicto
hordine ille et ipse germano suo et illorum eredes mihi meique heredibus non adimpleberint
et aliquit inde contradixerint, per ipsa guadia componere obligavit se ipse stefanus
et sui eredes mihi nominati iohanni comiti et ad meis heredibus biginti auri solidi costantini
et omnia suprascripta per supradictum hordinem nobis adimplerent. Quod scripsi ego
myrandus notarius.
+ Ego petrus notarius me subscripsi
+ Ego madelmo notarius me, subscripsi.
Torna all'inizio