|
27
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo quarto et tricesimo secundo anno
principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense
maio undecima indictione. Ante me Petrum iudicem Manso Atrianensis
filius quondam Petri Atrianensis qui fuit filius Sergii qui
cognominatus est Sfagilla et Antocia que est uxor sua, filia quondam
Leonis Atrianensis, coniuncti sunt cum Vivo vicecomite filio
quondam Petri, et ipsi Manso et Antocia clarificaverunt sibi pertinere
terram intra quam silbe et vinee et querceta sunt foris hac civitate
in loco Veteri de qua ostenderunt cartulas sex quas feci legere, continebant.
28
Prima ex eis de duodecimo anno principatus suprascripti
domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense maio sexta
indictione. Qualiter ante Iohannem iudicem ipse Petrus Atrianensis
genitor suprascripti Mansonis, qui fuit filius memorati
Sergii qui cognominatus est Sfagilla, coniunctus fuerat cum Regali
filia quondam Iaquinti que uxor fuerat Iohannis et cum
Maraldo et Romoaldo filii ipsorum Iohannis et Regalis, et ipsi
Regalis et Maraldus et Romoaldus clarificaverant se habere integram
medietatem de terra intra quam silbe et vinee et querceta
sunt foris hac civitate in suprascripto loco Veteri, que est per
fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas: a parte
meridiei est finis mare et mensurati per viam publicam que
intra ipsas res ducit passus trecenti sexaginta octo usque in
illum locum ubi duo vallones in unum iunguntur et ibi nominatur
Galluscanta; a parte orientis est finis medio vallone quod
est inter has res et res ecclesie Beati Nikolai confessoris, que in
eodem loco construncta est qualiter ab ipso mari per iamdictum
vallonem usque in suprascriptam viam publicam ascendente
in eundem locum ubi ut dictum est ipsi duo vallones iunguntur
in unum, et transgreditur ipsam viam et ascendit in partem septemtrionis
per medium vallonem qui nominatur Galluscantat
passibus centum decem mensuratis ab ipsa via, et a medio
ipso vallone ascendit in partem occidentis per plaiam montis
rectum usque in ripam ipsius montis super qua construncta est
ecclesia domini et liberatoris nostri Iesu Christi et vadit in partem
meridiei erga ipsam ripam usque in viam publicam que ducit
ad suprascriptam domini et liberatoris nostri Iesu Christi ecclesiam
in illum locum ubi ad Crucem dicitur, et per ipsam viam
ducit in mediam serram ipsius montis que est in parte occidentis
et per mediam ipsam serram descendit in partem meridiei
erga res quas ipsi mater et filii suas esse dixerant usque in
criptam que intra suprascriptas res earum est, et ab ipsa cripta
descendit per mediam vallem et per medium vallitellum in
partem meridiei usque in suprascriptam viam iuxta quam lapides
inmoviles sunt, et ab ipsis lapidibus transgreditur ipsam
29
viam et rectum descendit in partem meridiei usque iamdictum
mare. et de ipsa medietate integram medietatem, que
est quarta pars totius suprascripte terre per suprascriptas
fines et mensuras, dixerant pertinere ipsi Regali per suum morgincaph,
et alteram medietatem, que similiter quarta pars totius
terre per suprascriptas fines et mensuras est, dixerant pertinere
ipsis Maraldo et Romoaldo. et ipsi mater et filii volebant
integram medietatem ex eo quod sibi sicut suprascriptum
est pertinere dixerant venundare suprascripto Petro, reliquam
vero medietatem de suprascripta terra per iamdictas fines et
mensuras dixerant pertinere Iaquinto et Petro et Pandoni et Iohanni
filiis ipsorum Iohannis et Regalis; et ipsa Regalis et iamdicti
Maraldus et Romoaldus sicut eis congruum fuerat, sua voluntate,
per ipsam cartulam, secundum legem venundederant
ipsi Petro Atrianensi integram quartam partem de supradicta
terra per suprascriptas fines et mensuras, cum omnibus que
intra ipsam quartam partem erant cunctisque eius pertinentiis
et cum vice de ipsis viis, excepta suprascripta via que intra ipsas
res ducit, de qua ut dictum est vicem ei vendiderant. ea ratione
ut semper fieret in potestate ipsius Petri et heredum eius et liceret
illum et eius heredes de eo facere quod voluerint, sicut ipsa
cartula continet, que scripta est per Romoaldum notarium,
in qua ipse Iohannes iudex subscriptus est.
Secunda de suprascripto duodecimo anno principatus prescripti
domni nostri principis, mense iunio sexta indictione.
Qualiter ante eundem iudicem ipse Petrus Atrianensis
filius suprascripti Sergii qui cognominatus est Sfagilla coniunctus
fuerat cum Iaquinto et Peruo et Pandone et Iohanne filiis
quondam suprascripti Iohannis, et ipsi Iaquintus et Petrus et Pando
et Iohannes germani clarificaverant se habere integram medietatem
de tota suprascripta terra intra quam silbe et vinee et
querceta sunt foris hac civitate in suprascripto loco Veteri, que
est per ipsas fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas,
quemadmodum ipsa prima cartula continet; et sicut ipsis
30
germanis congruum fuerat, sua voluntate, per ipsam cartulam
venumdederant ipsi Petro Atrianensi integram ipsam medietatem
de tota suprascripta terra per iamdictas fines et mensuras,
cum omnibus que intro ipsam medietatem erant cunctisque
eius pertinentiis et cum vice de ipsis viis, excepta suprascripta
via que intra ipsas res ducit, de qua ut dictum est vicem ei
vendiderant. ea ratione ut semper fieret in potestate ipsius Petri
et heredum eius et liceret illum et eius heredes de eo facere
quod voluerint. et de reliqua medietate de tota suprascripta terra
dixerant ipsi Petro pertinere integram medietatem quam ipsa Regalis
genitrix eorum et ipsi Maraldus et Romoaldus germani
eorum nuper per suprascriptam primam cartulam ipsi Petro venundederant;
alteram vero medietatem de iamdicta medietatem
dixerant pertinere ipsi genitrici et fratribus suis sicut ipsa cartula
continet que scripta est per ipsum Romoaldum notarium,
in qua ipse Iohannes iudex subscriptus est.
Tertia de duodecimo anno principatus suprascripti
domni nostri principis, mense augusto sexta indictione.
Qualiter ante Sicone comite et iudice ipse Petrus Atrianensis
filius suprascripti Sergii qui dictus est Sfagilla coniunctus fuerat
cum Maraldo et Romoaldo germanis et filiis quondam suprascripti
Iohannis et ipsi Maraldus et Romoaldus clarificaverant se
habere integram octabam partem de suprascripta terra intra
quam silbe et vinee et querceta sunt foris hac civitate in iamdicto
loco Veteri, que est per ipsas fines et mensuras sicut suprascripta
prima cartula continet iusto etiam passu hominis
mensuratas. et sicut ipsis Maraldo et Petro congruum fuerat, bona
illorum voluntate, per convenientiam, per ipsam cartulam venundederant
ipsi Petro Atrianensi integram ipsam octabam
partem de iamdicta terra per iamdictas fines et mensuras,
cum omnibus que intro illud erant cunctisque eius pertinentiis
et cum vice de ipsis viis, excepta suprascripta via que intra ipsas
res ducit, de qua ut dictum est vicem ei vendiderant. alteram
octabam partem dixerant pertinere de suprascripta terra Regalis
31
genitrix ipsorum germanorum; reliquas vero sex partes de
suprascripta terra dixerant pertinere ipsi Petro Atrianensi per
datum ipsorum Regalis et Maraldi et Romoaldi et per datum
Iaquinti et Petri et Pandonis et Iohannis germanorum ipsorum
Maraldi et Romoaldi et filiorum suprascriptorum Regalis et Iohannis.
ea ratione ut semper fieret in potestate ipsius Petri Atrianensis
et heredum eius et liceret illum et eius heredes de ea facere
quod voluerint, sicut ipsa cartula continet que scripta est
per Iohannnm notarium, in qua ipse Sico comes et iudex subscriptus
est.
Quarta de duodecimo anno principatus suprascripti
domni nostri principis, mense ianuario septima indictione.
Dum in sacro Salernitano palatio coram presentia
domne Gemme serenissime principisse esset ipse Iohannes
iudex et plurima suorum turba fidelium et in eadem presentia
adesset ipsa Regalis filia quondam suprascripti Iaquinti, que fuerat
uxor suprascripti Iohannis filii quondam Maraldi, cum
filiis et mundoalt suis, ipsa Regalis cum voluntate de ipsis mundoalt
clarificaverat se habere integram octabam partem ex omnibus
rebus stavilibus quas ipse Iohannes maritus eius habuerat foris
hac civitate in suprascripto loco Veteri et illam vendere cupiebat;
et ideo ipsa Regalis secundum legem, sua voluntate, per
ipsam cartulam, per convenientiam venundederat Petro filio
quondam Alfani pro parte ipsius domne principisse integram
ipsam octabam partem ex omnibus ipsis rebus stavilibus,
quas ipse Iohannes maritus eius habuerat in ipso loco Veteri, cum
omnibus que intro eam erant cunctisque eius pertinentiis et cum
vice de viis suis. ea ratione ut semper fieret in potestate ipsius
domne principisse et heredum eius et liceret illam et eius
heredes de ea facere quod voluerint, sicut ipsa cartula continet
que per ipsum Romoaldum notarium scripta est, in qua ipse
Iohannes iudex subscriptus est.
Quinta de quartodecimo anno principatus suprascripti
domni nostri principis, mense octobri nona indictione.
Qualiter dum in eadem sacro Salernitano palatio coram presentia
suprascripti domni nostri Gisulfi gloriosi principis et
32
iamdicte domne Gemme principisse genitricis eius esset
Iohannes iudex et plurima suorum more solito circum adesset
turba fidelium et ibidem aderat ipse Petrus Atrianensis filius
suprascripti Sergii, qui cognominatus erat Sfagilla, ipsa domna
Gemma cum voluntate mundoalt sui, cum qua omnia que in
ipsa cartula scribenda sunt fecerat, clarificaverat se habere res
foris hac civitate in suprascripto loco Veteri de quibus ostenderat
suprascriptam quartam cartulam, que tota in hac quinta
cartula declarata est. cum autem fuerat ostensa, sicut ipsi domne
Gemme principisse congruum fuerat, sua voluntate, per ipsam
cartulam, per convenientiam donaverat ipsi Petro Atrianensi
filio suprascripti Sergii integram ipsam octabam partem
de suprascriptis rebus qualiter ei per suprascriptam cartulam
pertinebat, cum omnibus que intra eam erant cunctisque eius
pertinentiis et cum vice de viis suis et cum suprascripta cartula.
ea ratione ut semper fieret in potestate ipsius Petri et heredum
eius et liceret illum et eius heredes de ea facere quod voluerint,
sicut ipsa cartula continet que per Grimoaldum notarium scripta
est, in qua ipse Iohannes iudex subscriptus est. Sexta ...
Cum autem ipse cartule fuerunt ostense et lecte, clarificaverunt ut de
tota et integra suprascripta terra quam ipsi Petro genitoris ipsius Mansonis
venundata adque donata fuerat, sicut suprascripte cartule
continent, quartam partem pertineret ipsi Antocie per datum eiusdem
Mansonis mariti sui et tres partes ipsi Mansoni. et sicut ipsis Mansonis
et Antocie congruum fuit, bona eorum voluntate, per convenientiam,
per hanc cartulam, secundum legem et Romanorum eorum
consuetudinem venundederunt ipsi Vivo vicecomiti filio
suprascripti Petri de tota et integra ipsa terra, intra quam silbe et vinee
et querceta sunt de iamdicto loco Veteri, quam ipsi Petro genitor
eiusdem Mansonis per suprascriptas primam et secundam et tertiam
et quintam cartulas pertinuit, integram terram intra quam vinee
et silbe et querceta sunt per fines et mensuras iusto passu hominis
mensuratas: a parte meridiei finis mare et mensurati per viam publicam
que intra ipsas res ducit passus centum nobem usque medium
vallonem qui est ulter et prope illum locum ubi Porta Rotta dicitur,
et ab ipso mare revolvit in partem septemtrionis per medium
33
ipsum vallonem qui est inter hanc et aliam terram ipsorum Mansonis
et Antocie usque suprascriptam viam publicam, et revolvit in
partem orientis iuxta ipsam viam que ducit inter hanc et ipsam
aliam terram ipsorum Mansonis et Antocie usque in illum locum ubi
duo vallones in unum iunguntur et ibi nominatur Galluscantat, et
ab ipsa via ascendit in partem septemtrionis per medium vallonem
qui nominatur Galluscantat passibus centum decem mensuratis
ab ipsa via, et a medio ipso vallone ascendit in partem occidentis
per plaiam montis rectum usque in ripam ipsius montis super qua
construncta est ecclesiam domini et liberatoris nostri Iesu Christi, et
vadit in partem meridiei erga ipsam ripam usque in viam publicam
que ducit ad suprascriptam domini et liberatoris nostri Iesu Christi
ecclesiam in illum locum ubi ad Crucem dicitur, et per ipsam viam
adit in mediam serram ipsius montis que est in parte occidentis,
et per mediam ipsam serram descendit in partem meridiei erga
res ipsorum Mansonis et Antocie usque criptam que intra suprascriptas
res eorum est, et ab ipsa cripta descendit per mediam vallem et
per medium vallitellum in parte meridiei usque in suprascriptam
viam iuxta quam lapides inmoviles sunt, et ab ipsis lapidibus transgreditur
ipsam viam et rectum descendit in partem meridiei usque
iamdictum mare. et integram suprascriptam peciam de terra de suprascripto
loco Veteri quam ipse Ursus castaldeus et iudex ipsi Petro
Atrianensi genitor suprascripti Mansonis venundederat per ipsas
fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas, quemadmodum
suprascripta sexta cartula continet, et quantum eis a foras ipsas mensuras
in parte septemtrionis coniunctum pertinet, cum omnibus que
intra ipsam venditionem sunt cunctisque suis pertinentiis et cum
vice de ipsis viis excepta suprascripta via que intra ipsas res ducit, de
qua ut dictum est vicem ei venundederunt et cum suprascriptis sex
cartulis. ea ratione ut integram suprascriptam venditionem qualiter
suprascriptum est semper sit in potestate suprascripti Vivi vicecomitis
et heredum eius et liceat illum et eius heredes de ea facere quod
voluerint. et propter confirmationem huius venditionis ipsi Manso et
Antocia susceperunt ab ipso Vivo vicecomite statutum pretium auri
solidos tarenorum ex moneta Amalfitanorum ducentos sexaginta
in omni deliberatione. et per convenientiam ipsi Manso et Antocia
34
secundum legem et Romanorum eorum consuetudinem guadiam
ipsi Vivo vicecomiti dederunt et fideiussorem ei posuerunt Alfanum
cognatum eorum filium quondam Iaquinti, et per ipsam guadiam
obligaverunt se et suos heredes semper defendere ipsi Vivo
vicecomiti et eius heredibus integrum illud quod ei sicut suprascriptum
est venundederunt ab omnibus hominibus. ea ratione ut, quando
ipse Vivus et suos heredes ipsos Mansonem et Antociam
et eorum heredes defensores de eo habere quesierint, tunc per
omnes vices ipse vicecomes et suos heredes dent ipsi Mansoni
et Antocie et eorum heredibus suprascriptas sex cartulas iusta
ratione salbas habendas per omnes vices diebus sexaginta, et
tunc per omnes vices ipsi Manso et Antocia et eorum heredes
integrum illud qualiter prescriptum est ipsi vicecomiti et illius
heredibus sicut suprascriptum est defendant, et post completos
ipsos dies per omnes vices ipsi Manso et Antocia et eorum heredes
cartulas ipsos rationaviliter salbas qualiter eis datas fuerit illis
reddant, et ipsi Manso et Antocia tribuerunt ei licentiam ut, quando
ipse Vivus vicecomes et sui heredes voluerint, potestatem habeant
illud per se defendere qualiter voluerint, cum omnibus monuminibus
et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum
est ipsi Manso et Antocia et eorum heredes ipsi Vivo vicecomiti
et eius heredibus non adimpleverint et suprascripta vel ex eis
quicquam removere aut contradicere presumpserint, per convenientiam
et per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes
componere ipsi Vivo vicecomiti et eius heredibus ducentos
auri solidos constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere.
hec autem omnia suprascripta fecerunt ipsi Manso et Antocia
secundum legem et Romanorum eorum consuetudinem. quod autem
superius inter virgulos scriptum est legitur in uno loco "ascendente",
in altero "medietatem", et in alio "salbas". Et
taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
| |