Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.390 » Pag 243 - 244

2.390
243
244

243
+ In nomine domini quarto anno principatus domni nostri iohanni et domni guidoni filio
eius gloriosi principibus, mense ianuarius quintadecima indictione. memoratorium factum a
nobis faraccu filius stefani, et petrus filius ciceri, et forti et ursu germani filii iohanni vice
nostra quam et pro vice de consortibus nostri, qui sumus heredes eregari de locum paternu
coniunti sumus ad bonam convenientia cum ruscinius filius domnanci et cum cunzu filius stefani
qui grippu bocabatur, et cum petrus filius amati vice suarum, quam et pro vice de suorum consortes
qui sunt heredes mastri catzotti, ut dibideremus inter nos per medium ad perpetua possessione
habendum una pecia de terra nostra cum quertietu et castanei, quem usque modo
commune habuimus in locum maimanu in ipsa balle super paternu. in quadtuor partes illam
inter nos dividimus, habentes finis tota ipsa pecia: a pars orientis quomodo ipsa paretinola
discernit, fine que fuit lunici: de super parte, quomodo toru de gattuli discernit, fine terra sancti
salbatori: de alio latu fine nostra de toti suprascripti quod in commune reserbavimus: de subter
parte fine nostra, quomodo ballone discernit, quod iam ante os annis inter nos divisum habemus,
qui mergit ad ipsa foce de maimanu. nos nominati faraccu et petrus et forti et ursu cum nostri
consortes comprehensimus in sorte nostra de ipsa sozza de ipso pede inclita medietate a parte
orientis erga fine que fuit lunici, et ipsi nominati ruscinius et cunsu et petrus vice sua et de
consortes suos comprehenserunt in sorte sua de ipso pede inclita medietate a parte occidentis
erga fine nostra communalia: iterum aute et de ipse sozze suprane ibique coniuncte ipsi nominati
ruscinius, cunzu, petrus cum consortes suos comprehenserunt inclita medietatem a parte
orientis erga fine que fuit lunici, et nobis tradiderunt in sorte nostra cum consortes nostros
inclita medietatem a parte occidentis erga fine nostra et illorum, quod inter nos commune
reserbavimus; cum finis et vice de vie sue ipse predicte sorti et cum omnia intro se habentibus
per equalis mensura illos inter nos tradidimus ad perpetuam possessionem habendum. unde etc.
Sequitur conclusionis formula. Statuta multa viginti aureorum solidorum constantinianorum,
interposito mediatore Ermeperto filio Machenolfi de Apus monte
. iterum autem, si de exdicta
rebus nobis aut illorum causatio fuerit exurte, tunc amboque partes nos coniungamus et exinde
causemus usque ad veram et diffinitam legem, et si per veram legem exinde perdiderimus, tunc
244
per rationem nos exinde restauremus de ipsa eadem rebus unus alterius illum qui perdiderit
per legem de ipsa sortione sua per supradicta guadia et obligata pena.
+ ego guiso notarius interfui et hunc brebem scripsi
+ ego petrus presbiter et abba
+ ego ademari
+ ego teofri.
Torna all'inizio