Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.177 » Pag 227 - 230

1.177
227
230

227
+ In nomine domini anno septimodecimo principatus domni gisolfi, mense maius septima indictione.
memoratorium factu a nobis mulier nomine maria et una mecum maio vir meus et iohannes
notarius adbocatorem nostrum, de eo quod ante presentia radelgrimi iudici et rodelgrimi gastaldei
coniunti sumus in causationes cum petrus abbas ecclesie sancti maximi et cum petrus gastaldeus
filius arechis, et una cum eis adessent alderisi notarius adbocatore eorum ... terra
cum binea et casa favrita et terra bacuum uno tenientem de locum agellu finibus salernitanis, in
quo modo residentes sumus, ex quo ante os dies nobiscum causaberunt rebus esset
pertinentem predicte ecclesie sancti maximi; et per iudicium prefati iudici inter nos iudicatum
fuit per partes plicandum nos super eadem rebus cum iudice et notario, et ibidem ostenderemus
per partes ratione, que exinde abuerimus, et secundum legem inter nos exinde finem faceremus.
et nuc autem una simul super eadem rebus coniunti et nos ostendimus monimen nostra
inde pertinentem infra cartule et brebi numerum quindecim, et per ipso abbas et petrum et eorum
adbocatorem ostenserunt due cartule, et per partes manifestabimus nos et illis, ut amplius
monimen exinde non aberemus, cum quo relecte sunt de ipse nostre cartule. prima cartula continebat:
tempore domni ademari principi filio wiconi et agello filius audelaupi benumdederat ragenaldi,
qui fuit parente meique marie, terra cum binea in locum agello per finis, de due partibus
bia, et de alie due partis fine ipsius ragenaldi. secunda cartula continebat, qualiter wiselperto
filius ragenolfi benumdederat ragemprandi et adelprandi filii predicti ragenaldi terra cum
binea in predicto locum agello per finis, de due partis fine predicti genitori illorum, alia parte
fine germani, de pede fine agenaldi. tertia cartula continebat: agello filius audelaupi benumdederat
predicti ragenaldi terra cum quertietum in locum pratu, per finis de due partis
229
fine ragenolfi germano eius, de uno capite fine medio ribus, qui discerni a fine servi sancte marie,
de pede fine adelprandi medio limite discerni, et benumdederat ei alia pecia in locum, qui
dicitur toru. quarta cartula continebat: roderico filius wiconi benumdederat nantrude uxori
ragenaldi terra cum binea et bacuum in locum agello per finis, de una parte fine bia publica,
alia parte fine ragenaldi, alia parte fine predicti binditori, alia parte fine agelli, termiti ficti
sunt. quinta cartula continebat, qualiter agello filius audelaupi benumdederat predicte nantrude
terra cum binea in predicto locum agelle fine per finis, de pede adelprandi, de due partis fine
ragenolfi et deduce in fine rachenaldi, alia parte fine ipsius nantrude, alia parte fine ipsius binditori.
sexta cartula continebat, qualiter agello benumdederat achenaldi filius ragenaldi terra
cum binea in predicto locum agello per finis, de una parte fine ragenolfi, alia parte fine ragemprandi,
de uno capite fine de ipso binditore, alia parte fine de ipso emtorem. septima
cartula continebat, qualiter ipse agello benumdederat ragemprandi filius ragenaldi terra cum
binea in predicto locum agello per finis, de una parte bia publica, alia parte fine predicti
binditori, alia parte coniuntum est in fine ragemprandi et peresset in bia publica. octaba cartula
continebat, qualiter orsengari et ragemprandus germani filii ursi donaberat mihi nominato
maioni tota et integra rebus ipsorum ragenaldi et ragenolfi. duo de ipsi brebi sigillati
continebat, qualiter landenolfi concessa fuerat omnis rebus wiselperti filius ragenolfi de locum
agellu et omnis rebus adelprandi filius raghenaldi. duo ex ipsi brebi continebant, qualiter
ipse landenolfus vice meaque maioni donaberat leoperti filius amiperti tota et integra
rebus adelprandi filius rachenaldi, et wiselperti filius ragenolfi de locum agello, sicut ei concessum
fuerat. unum ex ipsi brebi continebat, qualiter ipse landenolfus donaberat ipsius leodemperti
pro persona mea maioni et roffrid soceri mei calumnie de rebus ipsorum wiselperti.
alio brebem continebat, qualiter ipsius roffrid retdidit adque retradiderat domnus petrus
episcopus sancte sedis salernitane unaque cum frumelgarium presbiter et vicedominus et cum
ursus notarius adbocatorem eorum, omnis rebus que fuit ragenaldi. alia cartula continebat,
qualiter iohannes et teoprandus, wiso, cennamus germani filii magiperti benumdederat mihi
nominato maioni ipsa rebus, quod comparatam abuerunt da nandelchisi et nandecisi germani
filii nandiperti, quomodo ipse tres cartule continunt, que illorum in defensionem dederat. cum
autem monimen ipsa per partes ostensa et relecta est, precepit nobis ipse iudex et predicto
gastaldus, ut ipsa rebus monstraremus per finis, sicut eos tenuimus et sicut ipsa nostra monimen
continet. cepimus monstrare ipse finis: de due partibus fine bia, et descendente per
ipsa bia usque in fine de filii adelprandi, et descendente usque in ribus, et exiente de ipso
230
ribus et coniungente ad fine, qui modo tenent heredes ipsius adelprandi: de due partibus
fine sancti angeli, et diximus, ut per ipse finis de ipsa nostra monimen esset pertinentem, et
aliquantum per gradum successionis nobis ibidem pertinente est; et ipse abbas cum ipso suum
adbocatorem non potebat ipse sue cartule ibidem congnite ponere. ideo inter nos iudicatum
est et per partes nos wadiare fecit, ut ego nominata mulier secundum legem eorum iurare,
ut ipsa rebus de ipsa nostra monimes esset pertinentem et legibus nobis rebus ipsa pertinente
est; et ubi taliter eis iuraberimus, rebus ipsa securo nomine nos abere licead; unde mediator
nobis posuerunt adelmundus filius achenardi. et ego iohannes notarius interfui et hunc brebem
scripsi.
+ ego qui supra rodelgrimo
+ ego qui supra radelgrimo iudex.
Torna all'inizio