|
149
+ In nomine domini tricesimo septimo anno principatus domni paldolfi gloriosi principis
et tertio anno eius salerni, et sexto anno principatus domni paldolfi eius filio, mense
magius octaba indictione. memoratorium factum a me ursus atrianense filius marini qui fuit
iudex, eo quod intus anc salernitanam cibitate, ante subscripti nobilibus declaro, quoniam
manso et leo germani mei per firma carta que scripta est per totone notario, benumdederunt
iohanni amalfitano filio mauroni comitis rebus sua, quem abuerunt in cetaria ubi ad fonti
dicitur a super ecclesia sancti felis per finis, sicut ipsa carta continet; et pro defensione de
ipsa rebus ipsi germani mei dederunt eidem iohanni unum brebem sigillatum continentem de
ipsa rebus, qualiter domnus gisolfus concesserat ipsius genitori nostro rebus in eodem loco
cetaria in fine de heredibus sancti feli et usque ad fine eius qui fuit traselghisi diaconi, quod
ille a palatio espetuto abebat, et da serra de ipso monte usque mare; et unum iudicatum
continentem, qualiter ego nominatus ursus in causationes fuit cum iohannes monaghus qui fuit
sirentino de ipsa rebus, et ante petrus iudex per lex illum atbincuit; unde et alium unum
brebem, qualiter nos germani dedimus ad pastenandum iohanni qui fuit sirentino filio palumbi,
rebus in eodem loco infra ipse finis, que ipsa carta continet, quem ipsi germani mei eidem
iohanni emisit et mihi nominato ursi remansit de ipsa monimina et brebi sigillati; unum brebem
sigillatum continente, qualiter domnus gisolfus concesserat ipsius genitori nostro res in cetaria
a super ecclesia sancti felis et alia res in airole; et alium hunum brebem sigillatum, qualiter
ipse domnus gisolfus ipsius genitori nostro concesserat res in eodem loco cetaria per as
finis: de una parte fine predicti genitori nostro, que per preceptum espetutum abebat de
super fine serra de monte: A partibus orientis fine ribus, et revolbente per bia et descendente
in mare: de subtus fine aqua de mare; et alium unum brebem, qualiter ipse genitor
noster dederat ad pastenandum ipsius iohanni monaghi rebus propinquo aqua de fleschetola
infra ipse finis, que ipsa carta ipsius iohanni continet; et alium unum iudicatum, qualiter
ego nominatus ursus in causationes fui ante radelgrimo iudex cum ursus et leo presbiter
germani filii lupini, qui bocabat flaibulum, de ipsa rebus propinquo aqua de fleschetola.
et ipsi germani ursus et leo presbiter manifestaberat nobis, ut de ipsa rebus, que ipsa
150
monimina et brebi sigillati continunt, nobiscum et cum nostris heredibus causare aut contendere
nullo modo poterent. Modo quidem ego nominatus ursus cum ipsum iohannes coniuntus
sum, eo quod ipsa rebus, que ipsa sua carta continet, per ipse finis, quem ipsi mei germani
ei emisit, communem abunt cum ipsi germani mei, et pro quo ipsa illorum medietatem
eidem iohanni per ipse finis, que ipsa eorum carta continet, venumdedit. Ideo guadia mihi
ipse iohannes dedit et mediator mihi posuit petrus atrianense filius ursi, qui vocabat da luportum;
et per eadem guadia obligabit se ipse iohannes et suos heredes, ut ipsa monimina
et brebem sigillatum quem ipsi germani mei ei ad defensionem dedit, salbi illi facere absque
degeneratione et ingne; et quando nobis et ad nostris heredibus necesse fuerint supradicta
monimina et brebem sigillatum, quod ipse iohannes aput se abuit, tunc deant nobis ille ipse
iohannes et eius heredes mihi et ad meis heredibus, ut abeamus nos ea, quando nobis necesse
fuerit pro ipsa rebus que ipsi germani mei per ipsa carta et per finis que continet, eidem iohanni
venumdedit: et ubi finem fecerimus de ipsa rebus, ipsa monimina et ipsum brebem sigillatum
salbi, qualis illam nobis dederit per omnes bices aput ipsum iohannes et eius heredes
remittamus, abendum eas in predictas rationes, et per omnes bices abeant spatium ipse
iohannes et eius heredes, quando nos eorum monimina ipsa et brebem quesierimus sigillatum
diebus decem, ut illam nobis deant in eo ordine quem diximus. (Sequitur formula consueta:
Quod si etc. Qui pacta non servet multatur centum aureis solidis constantinianis). et ego ei
me per guadia obligabi, ut quando ei vel ad eius heredes necesse fuerint monimina ipsa et
brebem sigillati quem nos abemus, ut per omnes bices infra diebus decem illas ei demus; et
ubi finem fecerit de ipsa rebus, remittant illam aput nos et nostros heredes, abendum eas in
predicta ratione per supradicta guadia et obbligata pena. et ego petrus notarius qui interfui
et unc brebem scripsi.
+ ego adenolfus
+ ego desigius
+ ego toto notarius me subscripsi.
| |