Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1202 » Pag 250 - 252

7.1202
250
252

250
MCCII
A. D. 1054
+ In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri gloriosi principis,
mense magio, prima die intrante septima indictione. Memoratorium factum a me
adelferius clericus et archipresbiter qui et abbas ecclesie sancti maximi, que constructa
est intra salernitanam cibitatem, qui sum unum ex illis quibus ipsa ecclesia pertinet,
ante subscripti testes per combenientia tradidi una cum adbocatorem meum stefano filius
quondam (deest nomen) integrum molinum pertinente ipsius ecclesie, quod edificatum est
in flubio lirno, cum mole et ferraturiis eius, idest cum becte de ferrum et tribus anellis,
et securicola et ranola, et cum arcaturia sua et isclis, et cum omnibus suis pertinentiis
et sedimen, et cum bice de bia sua, qualiter ipsum molinum legitur macenare possat,
cum usus aquarum de ipsum molinum, qualiter illud usque nunc molinatores tenuerunt.
Taliter illud ei tradidi, ud amodo et usque unum annum completum, ud se complead in
ultimo die de suprascripto mense, et ille het eius eredes licead tenere inclita ipsa traditio
et fobee, het omnis sue utilitatis ibi facere et abere, et diu noctuque ipsum molinum custodire
ille et heius eredes, et ominibus illorum, et conciare, ud legitime macenare poxsat,
et si ipsa ferraturia adconciare abuerit et ego vel successores meos, aut pars predicte
ecclesie illud faciant conciare et illis ibi adiubent, proud melius potuerit. Similiter et si
ipsa arcaturia pro plena ruperit, pars ipsius ecclesie eam faciat conciare het mundare,
et illis et ominibus eorum ibi adiubent, quantum melius potuerint, per omnes bices; et
quando mole in ipso molinum necessum fuerit, nos vel pars predicte ecclesie demus ibidem
mole bone, et illis ibi reponant ipse mole, qualiter meruerit, et mole beteri deant et adsignent
in pars suprascripte ecclesie; et omne mulitura, que ibi tollere et abere potuerint,
251
totum illud sibi abeant, faciendum inde quod boluerint. Tantum per omnis mense usque
completum ipsum ..... ad pars predicte ecclesie isto mense magio, dua modia de granum
bonum, et medium modium, et de isto mense in antea usque ipso constitutum per
omnis mense ana tres modia de granum, quale per ista cibes se bendiderit. Talem granum
deant in pars exdicte ecclesie plene bene culme pro ipsa molitura ad modium domnicum
plateaticum de isto cibes, et si pro ruptura ipsius arcaturiis, ipsum molino opera perdiderit,
vel pro gente puplica quanto tempore opera perdiderit, pro ratio pars ipsius ecclesie
imputent sibi de ipso organeo per omne mense pro ratio, sicut iustum fuerit. Tantum
ipse stefanus vel suos eredes per omnes bices, quando ipso molino opera perdiderit, sicut
dictum est, imputet sibi inde unam diem, ut de ipsa die deant ad pars ipsius ecclesiae
molitura pro ratione, sicut iustum fuerit, et cotidie quantum meruerit, et pars exdicte
ecclesie boluerit, et ibi granum nostrum direxerimus pro macenandum, faciant illud macenare
bonum tantum granum, quantum nobis sufficiad ad totam domum nostra, sine
molitura et sine detinentia; et si redidit suo lignamen et de suo espendium ibi fecerint,
licentiam abeant a completum ipsum annum, inde exire cum omnia eorum causa, et cum
totum edificium de ipsum reditum, quod illis ibi fecerint, et portarent illud ubi boluerint;
et inclita ipsa traditio iusta rationem salba et conciata cum mole et ferraturiis, et
cum arcaturia, et casa, que facere super ipsum molinum, et cum omnis sua pertinentia
salba, ud legitime ipsum molinum macenare possad, adsignent in pars ipsius ecclesie. Et
per combenientia guadia michi dedit ipse stefanus et fideiuxorem michi posuit seipsum,
et landolfus filius quondam godeni; et per ipsa gaudia obligavit se ipse stefanus et suos
eredes adimplendum michi meisque successoribus, et partibus iamdicte ecclesie, sicut suprascriptum
est, usque iamdicto constitutum; et si, sicut superius scriptum est, ipse stefanus
et suos eredes non adinpleberit michi meisque sucexsoribus, et partibus ipsius ecclesie,
et suprascripta vel ex eis quemquam remobere aut contradicere presumpserit, aud
si arborem de ipsa traditione inciderit sine nostra licentia, et si ipso granum, quod nobis
dederit, non fuerit bonum granum, quale per ista cibes se bendiderit, et non dederit illud
nobis, vel ad pars predicte ecclesie ibique ad ipsa ecclesia ac domum nostra, per ipsam
guadiam et combenientia obligavit se ipse stefanus et suos eredes componere michi meisque
succexsoribus, et ad partibus ipsius ecclesie quinquaginta auri solidi constantiniani,
et per eadem combenientia ad pignera obligavit se ipsum landolfus fideiussorem et suos
eredes omnis pingnera et causa sua legitima et inlegitima usque ad legem. verumtamen
oc memoramus tantum si infra ipso constitutum ipsa molina, que est ibi propinquo de monasterio
sancti georgii salierit, deant inde ipse stefanus michi vel in pars predicte ecclesie
252
per omnis mense ana tres modia de granum bonum et medium modium, et si ipsa molina,
qualiter supradictum est, non salierit, deant inde in partibus predicte ecclesie ana tres
modia de granum, qualiter supra legitur. Quod scripsi ego petrus notarius.
+ Ego alderissi notarius me subscripsi.
+ Ego Iohannes notarius me subscripsi.
Torna all'inizio