|
47
+ In nomine domini tricesimo tertio anno principatus domni nostri Guaimarii, Et quarto
anno principatus domni guaimarii, eius filii, gloriosi principibus, mense december, quinta
indictione. Memoratorium factu a me Maio presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, Eo
quod ante presentia ragemprandi iudici tradidi ego una cum mirandus notarius advocatorem
nostrum ad solmannus filius quondam iohanni de locum aunitum de rebus baciba
pertinentem ipsius ecclesie, que abet ulter flubio forino, que a iam preteritos annos per
scriptio combenientie confirmatum fuit in ipsa ecclesia a pars archiepiscopio salernitano,
et postea inde causationes abuimus cum riso filio quondam aghini, et sacramentum inde
persolsit ei pars ipsius nostre ecclesie, et rebus ipsa in ipsa ecclesia per ipsum sacramentum
firmata est; et est tota ipsa rebus, unde ipsum sacramentum datum est, per as fines
et mensuras: de suptus fine aqua de ipso forino, et a pars meridie fine ipsius ecclesie sancti
48
maximi, sicut ballone discernit et rectum descendente in ipso forino, unde aqua lebata fuit
pro arcatura de molinum ipsius sancti maximi: A pars septemtrionis fine ipsa ripa que
discernit ab ipsa fine ipsius sancti maximi, quod in ipso episcopio dedit, et fine ipsius
episcopii, sicut ipso cristone de ipso monte discernit per mensuria per ipsa aqua de ipso
forino passi centum quinquaginta quadtuor, et per ipsa bia publica, que infra ipse finis
pergit da ipso ballonem in pars septemtrionalis, passi centum biginti quadtuor: de super
fine ipsa serra; de. rebus ista infra iamdicte fines et mensuras tradidimus inde ei quantum
inde iam seminatum abet per nostra iussionem, vel quantum inde ei assignare fecerimus
ad laborandum, tali hordine, ut amodo et usque dua frudia recollecta, qui cum isto
frudio de hoc anno numerentur, illut sue potestatis tenere, et dominare, et lavoraret, et
seminaret, quale semente ibi meruerit; et per aire faciad scire nos, vel pars ipsius ecclesie,
ut dirigamus illuc missum nostrum, et ille vel suos eredes lavores exinde recolligeret
et ibique in ipsa rebus ad aream illut tritularet et procuraret, et de omnis victum
et lavores, quam inde exierit, daret ad missum nostrum ibique terraticum secundum consuetudo
ipsius locis, et ipso aliut sivi aberet; et si quertie sunt in illut quod lavoraberit, curam et
vigilationem inde aberet, ut salbe siad, et quando exca revocaberit, si voluerit illas colligeret,
potestatem abeat, et medietatem illas daret ibique in pars ipsius ecclesie, et medietatem
eos sibi aberet; et si noluerit illas colligeret, scire nos inde faciad antea, ut demus illas
ad colligendum alteris. Ad completa ipsa duas frudia iamdicta traditione rebertad in pars
ipsius ecclesie salva, et licead illis inde exire cum sua causam; unde in eo hordine per
conbenientiam guadia nobis dedit ipse solmannus, et mediatorem nobis posuit se ipsum,
ut si taliter omnia suprascripta in pars ipsius ecclesie non adimpleberit ille et suos eredes,
et aliquit inde contradixerint, per ipsa guadia componere obligavit se ille et suos filios
eredes nobis, vel in pars ipsius ecclesie, decem auri solidi constantini, quod scripsi
ego myrandus qui supra notarius.
+ Ego qui supra ragemprandus iudex.
| |