Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.705 » Pag 285 - 286

4.705
285
286

285
+ In nomine domini bicesimo nono anno principatus domni nostri guaimari, et tertio
anno principatus domni iohanni eius filio, gloriosi principibus, mense februarius, prima
indictione. memoratorium factu a me maio presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, eo
quod ante subscripti testes per bona combenientia, una mecum adesset petrus comes qui
est adbocator et unum de dominii ipsius ecclesie, tradidimus ursi filio quondam ligori qui
fuit de amalfi, et rossemanni diaconi et iohanni, qui sunt pater et filius, terra pertinentem
ipsius ecclesie, quod abet intus anc salernitanam cibitatem a super ipsa ecclesia et a super
ortum predicte ecclesie, ubi nunc illis casa lingnitia factam abunt, qui est ipsa terra, ubi
ipsa casa abunt, per ec finis et mensuria: a pars meridie fine ipsius ecclesie, inde pedes
decem et septem: a pars occidentis similiter fine ipsius ecclesie, inde pedes sidecim: de super
similiter fine ipsius ecclesie, inde pedes sidecim: a pars orientis similiter fine ipsius ecclesie,
inde pedes quadtuordecim, totum mensuratum ad iusto pedem manum omini; ec vero supradicta
terra per supradicte finis et mensurie inclitum illut eorum tradidimus, qualiter illis
ipsa casa factam abunt, ut ipse ursus cum ipsum iohannes filio suo tenerent ipsa medietate
a pars occidentis, et ipse rossemanno diaconus ipsa atia medietate a pars orientis, in eo
286
ordine, ut amodo et usque biginti quadtuor anni completi licead illis et suis eredibus et
omines, quem ibidem miserint, supradicta nostra tradictione sue potestatis tenere et dominare,
et ibidem residere et abitare, et omnis sua utilitate iusta rationem ibidem facere;
ad completi ipsi quadtuor anni licead illis et suis eredibus tota ipsa casa exinde
disturbare, et excutere exinde tota ipsa lingnamina et omnis sua mobilia, quem ibidem
abuerit, et portare illut ubi boluerint, et inclita ipsa terra bacua per supradicte finis et
mensurie remittere ad potestate ipsius ecclesie, et steterunt illis de ipsa terra dare censum
per omnis annum usque completo ipso constitutu dum in pars ipsius ecclesie due partis de
tari, de quale moneta andaberit, sicut ipse ursus cum predicto iohannes filio suo et illorum
eredes ipso censum deant medietatem, et ipse rossemanno et suos eredes medietatem; et
per bona combenientia guadia nobis ipsi pater et filii dederunt, et mediatores nobis posuerunt
se ipsis; et per ipsa guadia etc. Statuta mulcta viginti solidorum constantinianorum.
et hunc brebem scripsi ego ademari notarius qui interfui.
+ Ego arechisi notarius me subscripsi
+ Ego dauferius notarius me subscripsi.
Torna all'inizio