Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.449 » Pag 329 - 330

2.449
329
330

329
+ In nomine domini nono anno principatus domni nostri iohanni, et quarto anno principatus
domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense magius quinta indictione. In sacratissimo
salernitano palatio ante supradicte gloriose potestatis astarem ego iohannes iudex, coniunti
sunt lupenus amalfitano filius mauroni comitis cum risus filius maraldi ad faciendum inter se
finem de rebus illa de ex illa parte albole, unde ante os dies ipse lupenus cum ipse risus causavit,
ut ipse risus et hominibus eius malo hordine introisset in ipsa rebus ipsius lupeni da aqua qui
dicitur albole, in illa parte et usque aqua qui dicitur puteda, et a serra de monte qui dicitur falerzu
330
usque mare, et fobee ibi fecisset, et arbores inde abscidisset, et bites et castanee inde campilasset,
et contrasset illut ad hominibus, quod ipse lupenus ibidem ad lavorandum missitim
habuit; et ipse risus dixerat, ut infra ipse finis et a foras ipse finis suum esset pertinentem, set
nescire de quale rebus cum eum causavit; unde per nostrum iudicium inter se fuerunt guadiati,
ut pariter supra rebus ipsa pergere cum iudicem et notarium et ipse lupenus monstraret ei de
quale rebus cum eum causavit, et per partes plicaret se cum suis rationibus et secundum legem
inter se inde finem facere. et supra rebus ipsa perrexerunt, et ipse lupenus rebus ipsa monstravit,
sicut inde guadiati fuerunt. modo autem, ut diximus, propterea ante nos sunt coniunti finem
exinde faciendum, et statim per ipse lupenus ostense fuerunt due cartule; et dum eas relegere
fecimus, una ex ille continebat: leo atrianense filius gutti venumdederat ipsius lupeni terra
cum castanietum et silbis uno teniente per finis: ab oriente fine aqua de flubio albole, et ascendente
usque in serra de monte qui dicitur falerzu: de una parte fine ipsa serra et abinde descendente
in ballone, unde exiit aqua qui dicitur puteda; et per ipsa aqua descendente usque mare:
de subtus fine ipso mare et qualiter vadit usque ipso flubio de albole. infra ipse finis inclita
medietate exinde venumdederat ipse leo ipsius lupeni; et ipsa alia cartula continebat, qualiter
iohannes atrianense filius ipsius gutti venumdederat ipsius lupeni inclita ipsa alia medietate
de predicta rebus per supradicte finis. cum autem ipse cartule fuerunt relecte, dixit ipse risus,
ut infra ipse finis et a foras ipse finis suum esset pertinentem; ipse lupenus dixit, ut suum esset
pertinentem et de illut per ipse finis autorem exinde habere potere, quod inde in manum
emittere ipsius risi. et statim per ipse lupenus plicati fuerunt ipsi iohannes et leo; et dum
ipsi germani cartule ipse religentem audierunt, quoram omnibus manifestaberunt et dixerunt,
ut in omnibus, sicut continet cartule ipse, berace esse, et taliter rebus ipsa defensare potere,
sicut ipse cartule continet. et ipse, lupenus secundum legem in manum illis commiserunt
ipsius risi, et ipse risus cum ipsi leo et iohannes guadiare fecimus, ut per partes plicaret
se cum suis rationibus et secundum legem inter se de rebus ipsa finem facere. et taliter
pro parte ipsius lupeni hoc scribere fecimus te iaquintus notarius qui interfuisti.
Desunt firmae.
Torna all'inizio