|  | 
 + In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri Guaimarii gloriosi principis,
 filii quondam domni guaimarii principis, mense magius, secunda indictione. Memoratorium
 factu a me truppoaldus abbas ecclesie sancte marie, que sita est intus anc salernitanam
 civitatem et pertinet ipsa ecclesia de eredes quondam domni iohanni olim principis,
 Eo quod ante presentia ademari comiti et iudici per combenientiam tradidi iannaci
 molinatori filio  unum molinum pertinentem ipsius ecclesie qui edificatum
 est in flubio lirino. Ideo inclitum ipsum molinum cum redito suo, et cum mole et ferraturiis,
 et arcaturiis et trasita et exita sua, et cum omni hordine et regimen, seu pertinentiam
 de ipsum molinum, qualiter perfecte macinare possit, et sicut illut tenuerunt alii
 molinatori, sic in integrum illut eidem iannaci tradidi cum vice de bia sua, tali hordinem,
 ut amodo et usque unum annum conpletum eius sit potestatis illut tenendum et dominandum,
 et omnis sue utilitatis ibi faciendum iusta rationem, et molinum ipsum conciare
 et facere illum macinare die noctuque, sicut ei placuerit; et quicquit prodem et molituram
 
 inde tollere potuerit usque conpletum ipsum constitutum, totum illut sivi haberet,
 tantum pro censum exinde dare nobis, vel ad missum nostrum, seu im pars ipsius
 ecclesie, pro isto mense magio quinque modiola de granum, et pro isto mense iunio prius
 venturo dare nobis alio similiter quinque modiola de granum bonum, quale intraberit ad
 ipsum molinum ad modiolum domnicum culma, mensurata, et iam a kalendas iulias in
 antea usque ipsum annum conpletum, si salierit ipso granum, ut divitia siad, dare nobis
 per omnis mense septem modiola de granum, et si non salierit ipso granum, dare nobis
 per omnis mense usque ipso constitutum ana sex modiola de granum per mensem,
 quale intraberit ad ipso molinum ad predictum modiolum domnicum culma mensurata;
 et si infra ipso constitutum necessum ibi fuerit mole, seu canale, vel voccale ad ipsum
 molinum, nos vel partibus ipsius ecclesie illut eis ibique dare faciamus, et pro alium reditum
 ibi faciendum dedimus ei unum aureum tari pro adiutorium; et si plena maiore
 de inundatio plubiarum descenderit, qui disrunpad et obruat ipsa arcatura vel ipso molinum,
 nos vel partibus ipsius ecclesie stetimus per omnes vices illum facere conciare et
 ille manibus suis adiubet ibi ad conciandum, sicut melius potuerit; et si operas perdiderit
 ipsum molinum pro ipsa ructura de ipsa plena, nobis illut imputemus; et, si quid absit,
 gente venerit super anc civitatem qui impediad, ut non macinet ipsum molinum, tunc
 quantum opera perdiderit pro ipsa gentem, nobis illut imputemus, et stetimus nos, seu
 pars ipsius ecclesie, inclita ipsa traditione ei defensandum amodo et usque unum annum
 conpletum ab omnis homines omnique partibus: ad conpletum ipsum constitutum inclitum
 ipsum molinum cum mole et ferraturia, et cum omni ordine et regimen seu pertinentia
 sua, qualiter perfecte macinare possad, et cum ipsa redita salba, sicut meruerit
 remittad ad potestate mea vel de pars ipsius ecclesie, et licead illum et omines quos ibi
 miserit, inde exire cum omni illorum mobilia, et pergat ubi voluerint. Unde in eo hordine
 per conbenientiam guadia mihi dedit ipse iannaci, et mediatorem mihi posuit seipsum
 et iohannes presbiter filius rosate, ut si taliter omnia suprascripta per supradicto hordine
 ipse iannaci nobis non adimpleberit et aliquit inde contradixerint, vel per ipsa guadia
 componere obligavit se ipse innaci et suos eredes mihi nominato truppoaldi abbati, vel
 im pars ipsius aecclesie, biginti auri solidi costantini. Quod scripsi ego mirandus notarim
 qui interfui.
 + Ego qui supra ademari iudex.
 |  |