Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1081 » Pag 39 - 39

7.1081
39
39

39
MLXXXI
A. D. 1047
+ In nomine domini vicesimo nono anno principatus domni nostri guaimarii gloriosus
princeps, et nono anno ducatus eius amalfi, et octabo anno ducatus eius surrenti, et sesto
anno principatus et ipsorum ducatum domni gisulfi eximii principis et ducis filii.eius,
mense iunius, quintadecima indictione. Memoratorium factum a me alferius archipresbiter
et abbas ecclesie sancti maximi, eo quod ante subscripti testes tradidi ad romoaldus filius
40
quondam iohanni clerici de locum nucerie una pecia de terra baciba, que est pertinente
predicte ecclesie que est in locum nucerie, ubi dicitur ad campum maioni, et est ipsa pecia
ex omni parte fine predicte ecclesie, tali hordine illut ipsius romoaldi tradidi, ud amodo
et usque nobem anni completi illut eos tenere et dominare et illut eos lavorare et per
omne annum illut seminare sicut meruerit, et per omne annum faciant per tempore de
aree faciant me vel pars predicte ecclesie scire, ud ividem dirigamus aut pergamus missum
nostrum et ipsum romoaldus et suos eredes ipsi lavori recolligant et tritulent et deant
illum ividem ad ipsum missum nostrum terraticum de ipsa rebus, quomodo est consuetudo
de alia rebus de predicte ecclesia de ipsum locum nuceria, et missum de predicta ecclesia
illut nutriant secundum suam possivilitatem et ad equum de ipsum missum de ipsa
ecclesia illut nutriant ad palea et ad ordeum; ad ipso constitutum completum remittant
ipsum romoaldus vel suos eredes ipsa pecia de terra ad ipsa ecclesia, sicut meruerit, Unde
per conbenientia guadiam michi ipsum romoaldus dedi et mediatorem michi posuit seipsum;
et per ipsa guadia obligavit se et suos eredes. Quod si taliter omnia suprascripta
per supradicto hordine ipsum romoaldus et suos heredes michi et ad pars predicte ecclesie
non adimpleverit et aliquit inde contradixerit per combenientia per ipsa guadia componere
obligavit se ipsum romoaldus et eius eredes michi et ad pars predicte ecclesie viginti
auri solidos constantinianos. Quod scripsi ego petrus notarius.
+ Ego alderissi notarius me subscripsi.
Torna all'inizio