Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.111 » Pag 342 - 343

9.111
342
343

342
+ In nomine domini Dei eterni et salbatoris nostri Iesu
Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo
secundo et tricesimo anno principatus domni nostri Gisulfi
gloriosi principis, mense augusto nona indictione.
Ante me Siconem comitem et iudicem Iohannes notarius filius
quondam Aldemarii coniunctus est cum Andrea aurifice
filio Basilii aurificis qui nunc monachus est, et ipse Iohannes
clarificavit se habere terram quæ est iscla foris hac civitate
in loco Veteri per fines et mensuras iusto passu hominis
mensuratas: a parte quasi occidentis est finis flubius qui dicitur
Boneia, et passus viginti et sex; a parte quasi septemtrionis
et a parte quasi meridiei est finis aliorum; a
parte quasi orientis est finis arcaturia molini de quo medietas
ipsi Andreæ pertinet, et recte mensurati passus decem
et octo. et sicut ipsi Iohanni congruum fuit, sua voluntate,
per convenientiam, per hanc cartulam vendidit ipsi Andreæ
integram ipsam terram per suprascriptas fines et mensuras,
cum omnibus quæ intra eam sunt cunctisque eius pertinentiis
et cum vice de via sua. ea ratione ut semper sit in potestate
343
ipsius Andreæ et heredum eius, et liceat illum et eius
heredes de eo facere quod voluerint. et propter confirmationem
huius venditionis ipse Iohannes suscepit ab ipso Andrea
statutum pretium tarenos bonos huius presentis monetæ
triginta et duos in omni deliberatione. et per convenientiam
ipse Iohannes guadiam ipsi Andreæ dedit et fideiussorem
ei posuit Maraldum filium quondam Landolfi, et per ipsam
guadiam obligavit se et suos heredes semper defendere
ipsi Andreæ et illius heredibus integrum illud quod ei sicut
suprascriptum est vendidit ab omnibus hominibus, et licentiam
ei ipse Iohannes tribuit ut, quotiens ipse Andreas et eius
heredes voluerint, potestatem habeant illud per se defendere
qualiter voluerint, cum omnibus muniminibus et rationibus
quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipse
Iohannes et eius heredes ipsi Andreæ et illius heredibus non
adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere
aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligavit
se et suos heredes componere ipsi Andreæ et illius heredibus
viginti auri solidos constantinatos et sicut superius scriptum
est adimplere. Et taliter tibi Grimoaldo notario scribere
precepi. S.
+ Ego qui supra Sico comes et iudex.
Torna all'inizio