Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.392 » Pag 1 - 3

5.392
1
3

1
In nomine domini nostri Ihesu Christi tricesimo secundo anno principatus
domini paldolfi gloriosi principis et septimo anno principatus domini
landolfi filio eius mense magio tertia indictione. Ideoque nos i sumus leo
filius boniti et gizzo et petri et iohanne germani filii quondam bonecari
abitatori sumus de finibus liburie loco casale: Sicut nobis congruum est
bona nostra bolumtate. Per hanc cartula benumdedimus tibi summi filii
quondam agemundi. hoc est una petia de terra nostra quem abemus in
. . . . . . finibus liburie loco qui nominatur quadrapanis. que abet finis de
unu latu fine terra sichenolfi. ex alio latere fine terra grasolfi et landonis
et petri. abet per singula latera in longum passos centum sexaginta et octo.
unu capu tenet in terra que dicitur campo bitale. aliu capu tenet in bia publica.
abet per singula capita per trabersum passos biginti et tres ad mensura de
passo landoni seniori castaldi est mensuratum. hec autem memorata petia
de terra qualiter superius per finis indicata et mensurata est una cum omnia
intro abentibus subter et super et cum bia sua ibidem intrandi et exiendi.
cuncta et integra ipsa tibi qui supra summi venumdedimus ad possessione
vestram et de vestris heredibus abendi et possidendi et faciendi exinde omnia
que vobis placuerit. Simulque et benundedimus tibi et aput et remisimus inclite
duobus cartule nostre per quam terra nostra ipsa nobis est pertinentes.
prima ex ipse cartule continente in ea quomodo quondam dominus iohannes
abbas monasterii sancti benedicti situs in monte casino in combenientie ordine
2
secundum lege eadem cartula dedit et tradidit quondam adelmundi filii
teodemundi. iamdicta per finis indicata et mensurata petia de terra ad possessionem
suam et illius cui per eum data fuerit et de eius eredibus sicut
in eadem cartula continet que scripta est per petrus clericus discipulo landefrid
notarii que iam super triginta abet annos. Ipsa alia cartula similiter
super triginta abente annos continente in ea quomodo memorato adtelmundo
per eadem cartula benumdedit memorati boniti genitori et abii nostri
inclita iamdicta petia de terra nostra sicuti superius per fines indicata
et mensurata est ad possessionem suam et de suis heredibus set remisit
aput eum hoc dictum combenientie scriptum et cetera sicut in ipsa chartula
continere bidetur que scripta est per iamdictum petrum clericum discipulo
landelfrid notarii: Ideo inclite memorate duobus cartule insimul cum
omni continentia que in iamdicte cartule continere bidetur nos qui supra
leo et gizzo et petro et iohanne tibi qui supra summi benumdedimus ad
possessionem vestram et de vestris heredibus abendi et possidendi et faciendi
exinde omnia que vobis vel ad vestris heredibus placuerit. unde
de ea omnia memorata que vobis superius benumdedimus nobis nec ad
uxoribus nostris nec alicuilibet nulla reserbabimus. Et per memorata nostra
benditione in presenti recepimus pretium nos qui supranominati benditores
a te qui supra summum emtorem nostrum hoc est auri solidos
biginti et duos. bonos bizanteos. finitum bero pretium. Ea ratione quatenus
amodo et semper tu qui supra emtor et tuos heredes firmiter abeatis et possideatis
integra memorata nostra benditione. Et obligamus nos qui supra
leo et gizzo et petro et iohanne benditores nos et nostris heredibus vobis
qui supra summi et ad tuis heredibus integra memorata nostra benditione
defendere et antestare semper a parte uxoribus nostris et ab omnibus aliis
hominibus ab omnique partibus tantum quando vobis iamdicta terra nobis
ad defendendum benerimus ut diximus bos et vestris eredibus nobis et ad
nostril heredibus ostendere debeatis iamdicte cartule in publico iudicio salbe
ad relegendum et finem faciendum cum vobis necesse fuerit. et post finem
facta salbe ipse aput bos retineatis. Nam si nos qui supra benditores aut
nostros heredes hec venditionis chartula de quibus continet aliquando per
qualecumque ingenium disrumpere aut remobere quesierimus et non vobis
ipsos defensaberimus et non compleberimus nos et nostris heredibus vobis
3
et at vestris heredibus omnia per ipsum ordine sicut superius legitur primis
nos et nostris heredibus vobis et ad vestris heredibus de colludio legibus
iurare obligamus. et componere vobis obligamus memorato pretium
in duplum et duplo per appretatium quot memorata nostra benditio aput
bos in edificio vel in quabis parte remelioratum parureit. Si bero nos et
nostris heredibus hanc supradicta nostra benditione aliquando per qualecumque
ingenium dirrumpere aut remobere quesierimus et non vobis compleberimus
ea omnia supradicta et ad vestris heredibus in memorata ratione
tunc et memorata dupla vobis componamus et omnia memorata vobis
percomplere obligamus: et iamdicta benditio integra potestatis vestre amittamus
ad semper habendam. Tamen si aliquando tempore nos qui supra
benditores vel nostris heredibus de ipsa fundora nostra exfundati fuerimus
et pars militie neapolitanorum in memorata terra que vobis superius superius benumdedimus
pertinentiam habere quesierimus et quiscumque ex nobis vel
de nostris heredibus fuerit et a talis partibus ipsas vobis vel ad vestris heredibus
defendere non potuerimus quatenus nos et nostris heredibus dare
debeamus vobis et ad vestris heredibus auri solidos tres bonos byzanteos
et bene pesantes. et medium. ad vestra potestate per ipsa tertiam partem
que a parte militie inde perdideritis per ipsum fundum ubi fundati sumus
secundum consuetudine de liburie. et ipse relique quinque sorte ex eadem
terra abeatis et possideatis ipsos bos et vestris heredibus in perpetuum.
quia ita nobis combenit et taliter nos qui supra leo et gizzo et petri et
iohanne benditores sicut nobis congruum fuit fecimus. et ita te Sichebertum
notarium. Scribere rogavimus capue
+ ego adelmundus Iudex + ego aufentio
+ ego iaquinto + ego marandi
Torna all'inizio