Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1063 » Pag 10 - 11

7.1063
10
11

10
MLXIII
A. D. 1046
+ In nomine domini vicesimo hoctabo anno principatus salerni domni nostri guaimari,
et octabo anno principatus eius capue, et dux eius amalfi, et septimo anno ducatus eius
surrentum, et quinto anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni gisulfi eius fili
eximii principi et ducis, et quarto anno ducatus illorum apulie het kalabrie, mense aprelis,
quartadecima indictione. Memoratorium factum a me lidto filio quondam musandi, eo quod
ante presentia petri iudici et ante alii testes coniuntus sum at vona combenientia cum sesamus
thio meus filius quondam....... presbiteri at dibidendum illut due case fabrite in solario
lebate, quod abemus ab intus castello firmamento nucerie, quod sunt coniuncte una
in parte orientis coniuncta at fine platea, et alia in parte occidentis at fine alia platea,
in quo ibi scale fabrite abemus, et inter ambe iste case ibidem edificatum abemus uno
muro, unde fecimus una sorte inclita ipsa casa subter et super quod supra diximus: da
parte orientis coniuncta ab ipsa platea, et alia sorte fecimus de ipso solariu suprano de
ipsa casa da parte occidentis at fine ipsa platea, unde prius conpreensit ipse sesamus tota
et integra ipsa casa subter et super da parte orientis, et ego nominatus lidto compreensit
inclitum ipso solarium supranu de ipsa casa da parte occidentis. Simulque et dibidimus
ipso katodeum de ipsa casa suprana, et fecimus exinde due sorti par equalis mensura: una
fecimus in parte occidentis et alia socia fecimus at parte orientis coniunctum at ipso muro,
qui est inter ipse case, unde prius compreensit ego lidto da parte occidentis erga ipsa
platea, et ipse sesamus compreensit ipsa socia da parte orientis coniunctum ad ipso muro
et casa, quod superius illut compreensit. Ec sortes, qualiter superius fecimus et per partes
compreensimus, cum ornnia infra se abentes et cum bice de platee het andita sua et cum
omni sua pertinentia unusquisque sue sortionis abendum, dominandum, possidendum, et
11
omnia exinde faciendum per partes quod voluerimus, sine unus alter ex nobis vel de nostris
eredibus contrarietate, vel requisitione. unde in eo ordine per vona combenientia guadia
michi ipse sesamus dedit et mediatorem michi posuit raccu filius quondam iohanni fricennese;
et per ipsa guadia obligavit se het suis eredibus, quod si taliter omnia suprascripta
michi meique eredibus non adinpleverint, et in suprascripta dibisione firmiter non permanserit,
per ipsa guadia componere obligavit se het suis eredibus michi meique eredibus quinquaginta
auri solidos constantinianos: preter tantum, si unus ex nobis vel de nostris eredibus
de sua sortione legibus perdiderit absque colludio. tunc inter nos exinde restauremus per
iamdicta guadia et pena obligata. Quod scripsi ego petrus protonotarius qui interfui.
+ Ego qui supra petrus.
Torna all'inizio