Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1084 » Pag 45 - 47

7.1084
45
47

45
MLXXXIV
A. D. 1047
+ In nomine domini vicesimo nono anno principatus domni nostri Guaimarii gloriosus
princeps, et nono anno ducatus eius amalfi et sirrenti, Et sexto anno principatus et ipsorum
ducatuum domni gisulfi eximii principis et ducis filii eius, mense iulius, quintadecima
indictione. Memoratorium factum a me iohannes atrianensis filius quondam ursi de lupenum,
eo quod ante subscripti testes coniunctus sum ad combenientia cum leo atrianense
germanus meus probter quod ante os annos ego et ipsum leo germanus meus divisam
abuimus rebus de locum beteri et de mitiliano, et divisionem inter nos minime facta abuimus.
Modo autem, ut diximus, cum ipsum leo sunt coniuntum, et de ipsa rebus divisionem
inter nos firmamus, sicut inferius declaramus. Ipsam sortem, quam ipse leo conprensa
abui, est per as fines et mensuras iusto passu homini mensurata. A parte orientis fine via,
sicut revolbendo faci ipsa via usque in capite de alia via, quod communem abeo cum
ipsum leo germanus meus, usque ad flumen, qui dicitur bonea, et sunt per ipsa via passi
octuaginta tres, alia quidem parte fine ipsa via commune usque ipso flumen. A parte occidentis
fine ipso flubio. A parte septemtrionis fine nostra ab ipso flumine usque ipsa via
priore fine. Et adiunsi in ista sorte medietate alia pecia cum cannietum qui est ex illa
parte ipso flumen, sortem illam que est a parte septemtrionis, et est per as fines. A parte
orientis fine ipso flubio: A parte septemtrionis fine, sicut media sepe dissernit: A parte
occidentis fine, sicut limite dissernit: A parte meridiei fine ipsa alia sorte, sicut terminatum
est; et adiunsi in ista sorte inclita tertiam partem de una alia pecia de terra cum
binea ivique in ipso locum beteri a super mare. Quam et adiunsi in ista sorte de octaba
parte una sorte de una pecia de terra cum arbustis vitatis in locum mitiliano, que est
per as fines et mensuras. A septemtrione fine nostra, sicut media balle dissernit, sunt
inde passi octuaginta quadtuor: a parte occidentis fine media balle, sunt inde passi septuaginta
duo, usque ubi finitur ipsa balle, et da inde aliquantum revolbente in partem
orientis passi quadtuor, et abinde revolbente in partem meridiei per medio limite passi
biginti sex: a parte meridiei fine nostra, inde sunt passi hoctuaginta, sicut inde medio
46
limite dissernit. Iterum revolbente per media antica passi septuaginta. Ab inde revolbente
et saliente erga ipsa via et coniungente in ipsa priore fine, inde sunt passi sex; de ista
terra cum arbustu adiunsi in ista sorte de octabam partem una cum bice de vie sue. Et
aliam sortem feci esse de terra cum binea in ipso locum betere, qui est per as fines et
mensuras, iusto passu homini mensuratu. Ab oriente fine via puplica que pergit ad mare,
inde sunt passi quaddraginta duo, alia quidem parte fine ipsa via, que dissendit ad flumen
de veteri, sunt inde passi sexaginta duo, et revolbente in parte septemtrionis per finem
nostram et de consortes nostros inde passi triginta usque ripa de predictum flumen.
A parte occidentis fine nostra, sunt inde rectum mensuratum passi quinquaginta, alia
quidem parte rectum mensurati da ripa de ipso flubio usque ipsa priore via passi sexaginta
octo. Et adiunsi in ista sorte alia pecia de terra cum binea in iamdictum locum
beteri que est per as fines et mensuras. De una parte fine via, sunt inde passi quadtuordecim,
et da ipsa via pergente in partem occidentis per fine nostra, sicut terminatum est,
sunt inde passi quadtuordecim et tres sortiones de passis, et avinde pergente in partem
meridiei usque terminum, qui ivi fictum est, passi nobem et planta unam, et avinde pergente
per termiti usque in limite passi sexaginta unu et summisse et planta. A parte meridiei
fine medio ipso limite inde passi triginta nobem et medium. A parte orientis fine
medio limite, inde passi octuaginta sex. Et adiunsi in ista sorte tota ipsa terra cum arbustum
vitatum in ipso locum mitiliano que est per suprascriptas fines et mensuras, septuatum
inde una hoctabam partem, que adiunsi in ipsa priore sorte una bice de viis suis.
Unde ipse leo germanus meus conpreensit ipsam priorem sortem, qualiter superius illam
feci esse cum bice de viis suis unam sortem. Et michi nominato iohanni remansi ipsam
secundam sortem, qualiter superius illam feci esse cum omnia que ivi adiunsi, cum bice
de via sua, et qualiter sors ipse pars partium inter nos tradidimus et conpreensimus, sic
pars partium abeamus sic illas, sicut supra legitur, securiter amodo et semper pars partium
nos et nostros heredes sortes ipse, qualiter superius legitur, illas abeamus et faciamus
unusquisque de sua sorte omnia quod voluerit, cum bice de viis suis. unde in eo hordine
per conbenientia guadia michi ipse leo germanus meus dedi, et mediatorem michi
posuit urso atrianensis filius quondam iohanni de mastalo; et per ipsam guadiam obligavit
se et suos eredes omni tempore mecum et cum meis eredibus permanendum in suprascripta
divisione, et per nullis modis querant sortis ipse removere aut contrare; et si taliter
in suprascripta divisione mecum et cum meis eredibus ille et suos eredes firmiter non
permanserint, et de suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint,
per conbenientia per ipsa guadia obligavit se ipse leo germanus meus et suos
47
eredes componere michi meique eredibus centum auri solidos constantinianos, et in suprascripta
divisione ille et suos eredes mecum et cum meis eredibus firmiter permanere. quod
scripsi ego petrus notarius.
+ Ego ademari notarius me subscripsi
+ Ego ioannes me subscripsi.
Torna all'inizio