Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.16 » Pag 17 - 18

1.16
17
18

17
+ In nomine domini quarto anno principatus domni nostri sichardi dei previdentia beneventane
provincie princeps mense magio quartadecima indictione. ideoque ego willus filius
quondam luperissi qui sum havitator nucera vindedi tivi leoni filio selberami terra mea qui est
corte quem habeo in ipso locum ... habent finis de uno latu fine terra raiuli et de uno
capu fine terra tua qui supra leo, et de alio latu fine terra mea qui supra vinditor et gisuli fratri
meum, sicut parietes et tabolatum decerne ... casa nostra, et de alio capu fine via et a
mensura per longu passi sex et pede unu et per largum passi tres et gubitu unu ad ipsa mensura
ad passu iohanni filii secundi: infra has predicte finis et quomodo ipsa mensura dicta est
nec mihi qui supra vinditor nec ad alteris homine nihil remansit portionem, set tivi suprascripto
in integrum vindedi possidendum una cum ... et una cum inferioribus
et superiusque suo. unde pro suprascripta mea vinditione recepit pretium a te suprascripto leone
emptore meum auro beneventanum solidum unu, finitu vero pretium eam rationem, ut ammodo
18
et semper tus et heredes tuis predicta mea vinditione in integrum habere et possidere valeatis;
et unde me repromittos et heredes meos conligamus tivi suprascripto leoni et at tuis heredibus
exinde ab omnes homine inantistare et defendere. quid si menime nos vobis exindeque
inantistare potuerimus vel sit nos ipsi per quodlibet ingenio retornare voluerimus, dupplo pretium
ipso nos vobis conponere promittos, et quod aput vos remeliorata parueris ipsa mea vinditio
in quadlibet parte, sub estimationem pretium in integrum nos vobis restituamus, et de
colludiu si vos volueriti per dei ministeria nos vobis satisfaciamus per sacramenta. sicut te
gaidepertu notarium taliter ut scribere rogavit. Actum tostatti in ipso mercatu mense et indictione
suprascripta feliciter.
+ signum manus suprascripti willi qui hanc cartam fieri rogavit
+ ego leo filio acemundi teste
+ ego spenteo filio radici teste subscripsi
+ ego domniperto me teste
+ ego liuspertu teste subscripsi
+ ego gaidelfreda filio gaiduni teste subscripsi
+ ego quarniperto teste subscripsi
+ ego leo teste sum
+ ego LEOPARDO ME TESTE SU
+ ego walfreda filio anescausi teste subscripsi
+ ego rodoaldo teste subscripsi.
Torna all'inizio