|
26
+ In nomine Domini. Anno tricesimo sexto principatus domni Paldolfi
gloriosi principis et undecimo anno principatus domni Landolfi magni principis
filius eius, mense augusti, septima indictione. Ego Iohannes, filius
quondam locari, declaro me habere una pecia de terra super flubio Seretella
propinquo ecclesia Sancti Ianuarii, pertinentem michi a parte Grime genitrici
mee et ipsius genitrici mee pertinuit per monimen quam inde apud
me firmatam reteneor. Modo vero congruum habeo eadem pecia ex predicta
terra congruum habeo donare Ursi Franci filio quondam Romani, set dum
hoc intellexit Todora, uxor mea, ideo me rogare cepit ut et ipsa a parte sua
plicaret se in hac donatione mea propter quartam suam partem, quam inde
legibus est perceptura per ipsum suum scriptum morginchap, a me ei emissum
atque firmatum alio die nostre copulationis; ego autem preces eius venigne
28
exaudivi, sicut ipsa me deprecavit. Quapropter ego supradictus Iohannes
quam et ego nominata Todora, que sum uxor eius, ideo dum nobis congruum
esse videtur bona etenim nostra voluntate ante Adelferi gastaldum et iudicem
aliosque nobiliores subscriptos testes et michi predicte mulieri iuxta
legem consentientem eodem vir et mundoalt meum, in cuius mundium
me subiacere cognosco, per hanc quoque videlicet cartulam donavimus
tibi eidem Ursi Franci, filio predicti Romani, integra ipsa pecia ex eadem terra
nostra, quam superius patefecimus pertinentem habere super flubio Seretella
propinquo predicta ecclesia Sancti Ianuarii, et quibus eadem terra, quam
tibi donabimus bona nostra voluntate, infra hec fines et mensuras esse videtur:
de una parte fine ipsa via puplica cum propria sepe sua; et de
alia parte fine rebus Iohanni diaconi atque primicerii, filii quondam Sanetiperti,
cum propria sepe sua; de alia parte cum terra tuaque Ursi coniuncta
cum terra, quam ante hos annos supradicta genitrice meaque Iohannis,
consentientem ego exinde eidem, iuxta legem tibi in cambio data, sicut continet
cartula vicariationis, quam inde habuit firmatam aput te; de capite fine
medio limite et media sepe a rebus Leoni qui et Caro nominatur, filii quondam
Basili, et habet terra ipsa in capite in latitudinem passi duodecim et in
latitudinem habet per transversum passos nobem, et in longitudine habet
passi quadraginta et sex, totum inde at iuxto passo mensuratum, ad
talem passum qui habet in longitudine pedes quinque et semmisse uno et planta
una, ad talem pede quantum ista cartula in capite lata esse videtur.
Infra omnes supradicte finis et mensuras ex eadem terra de ipsa donatione
nec nobis nec cuicumque alteri habendum nullam reserbabimus, set una
cum inferius et superius, atque cum via et andito suo per supradicta via puplica,
et cum omnibus suis pertinentiis et cum omnibus intro habentibus trasactibo
illam tibi donabimus habendum et possidendum, simulque donabimus
tibi habendum tota ipsa monimina nostra inde pertinentes et continentes,
ut omni tempore pro defensionem illam habeatis. Unde pro confirmandam
hanc nostra donatione recepimus a te exinde launegilt iuxta legem duos solidos
constantinatos boni mezani; ea ratione ut amodo et semper tu iamdictus
Urso et tuis heredibus eadem nostra donatione, sicut prelegitur, habere et possidere
debeatis securiter , inde faciendum omnia quod volueritis sine nostra
et de nostris heredibus contradictione vel cuiuscumque requisitione. Quod si
aliquando tempore nos qui supra Iohannes et Todora aut nostris heredibus
tecum predicto Urso aut cum tuis heredibus per quacumque inventa ratione
causare aut contendere quesierimus de supradicta nostra donatione, volendum
inde vobis aliquit tollere vel amminuare seu de vestra illut subtrahere
potestatem et dominationem aut si hoc retornare vel remobere quesierimus,
ideo ante omnia decem solidos constantinatos tam nos quam et nostris heredibus
29
tibi eidem Ursi tuisque heredibus componere obligamus, et in antea
omni tempore exinde adversus vos per invitis taciti permaneamus. Igitur
autem obligamus nos qui supra Iohannes et Todora et nostris heredibus tibi
eidem Ursi et ad tuis heredibus eadem nostra donatione sicut prelegitur per
invitis illam vobis antistare et defendere debeamus ab omnibus hominibus ab
omnique partibus secundum legem et quando volueritis per vos ipsos inde fieri
auctores et defensores potestatem habeatis ipsa mo ni mina ad legem ostendere
et cum causatoribus exinde contendite et omnem definitionem inde facite,
sicuti nos exinde facere debuimus et predicta nostra donatione per vos
ipsos vobis defendite et securiter possidete, et quando volueritis ut nos autem
illut vobis antistemus et defensemus remittite aput nos ante iudicem
ipsa monimina tales ut nos illam ad legem ostendere valeamus et nos nostrisque
heredibus debeamus illut vobis antistare et defendere ab omnibus hominibus
ab omnique partibus, sicut supra promisimus et obligati sumus,
et semper post finem factam debeamus remittere aput vos ipsa monimina tales
quales vos illas nobis dederitis per eadem obligata pena. Verumtamen hic subter
declaramus quoniam ipsa terra quam supradiximus ut habeat in longitudine
passi quadraginta sex non habet ibidem in longitudinem preter passi
quadraginta quinque. Quam te Drogo clericum et notarium taliter scribere rogabimus.
Actum Beneventi. Feliciter.
+ Ego qui supra Adelferi.
+ Ego Eroicus.
+ Ego Sikandus.
| |