Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6 » 6.571 » Pag 36 - 37

6.571
36
37

+ In nomine domini dei salvatoris nostri Iesu christi: Imperante
domino nostro alexio magno imperatore anno tricesimo octabo: sed et
iohannes porfilogenito eius filio magno imperatore anno bicesimo septimo:
die bicesima septima mensis ianuarii indictione duodecima neapoli:
Certum est me gregorio qui nominatur inferno filio quondam domini
gregorii et quondam domina anna honesta femina iugalium personarum:
A presenti die accepi a te domino gregorio qui nominatur sergonate filio
quandam domini iohanni: idest auri tari trideci boni diricti et pesanti
de amalfi: in eo enim tenore quatenus dominus illis mihi meisque heredibus
eis abere et detinere debeamus a modo et usque in venturi quinque
anni expleti: pro quibus eis infiduciabi tibi tuisque heredibus a
modo et usque in memoratum constitutum ut super legitur: idest integra
tertia mea de integra petia de terra posita in loco qui nominatur
caba: cum arboribus et fructoras suas et cum introitum suum omnibusque
eis pertinentibus: Coherente sibi ab uno latere est terra et . . .
maurone. de alio latere sunt relique due partis exinde
de ceteris uterinis germanis meis: de uno capite est terra de illi cacciovuli:
de alio capite est terra ecclesie sancte marie que nominatur
at . . . thermense: hec autem memorata integra tertia mea
que superius tibi infiduciabi de memorata integra tertia de memorata terra
cum omnibus eis pertinentibus ut super legitur in tua tuisque heredibus siat
37
potestate illut dandi et dominandi seu frugiandi et de ipsa frugia faciendi
exinde omnia que bolueritis usque in constitutum: Complente vero memoratum
constitutum iam dicti venturi quinque anni expleti ut super
legitur tunc . . . . . . ego et filiis filiabus seu heredibus meis tibi tuisque
heredibus vel cui ista chartula in manus paruerit dare et rendere
debeamus idest auri trideci boni diricti et pesanti de amalfi asque
omni amaricatione et tunc recolligamus a vobis ipsum quod superius tibi
infiduciabi una cum ista chartula at nostra potestate: si ipsi taria de
nostrum proprium habere potuerimus ut non quod absit ab alia persona
illos accipiamus per nullum modum: et si in ipsu constitutum ipsi tari
de nostrum proprium minime habere potuerimus quod clara facta beritate
ut vobis illis retdamus tu . . . . quod superius tibi infiduciabi cum omnibus
eis pertinentibus ut super legitur illut venumdare debeamus pro pretium
ut tunc illut atpretiatum fuerit a christianissimis biris impotante nobis
ibi . . . . . . ipsum pretium quod superius ego a te accepi et da inde in supra
nobis superiungere debeatis ipsum quod ex ipsum pretium remanserit de
ipsu quod atpretatium fuerit ut super legitur et ego et heredes meis tibi
tuisque heredibus exinde chartula venditionis facere debeamus de antestandi
et defensandi pro usu istius civitatis: et dum illut infiduciatum
tenueritis ego et heredes meis tibi tuisque heredibus illut defendere debeamus
ab omnes homines omnique personas Quia ita nobis stetit: si
autem et in aliquid offensi fuerimus per quobis modum aut summissas
personas tunc compono ego et heredes meis tibi tuisque heredibus auri
solidos sex et medium bythianteos: et hec chartula ut super legitur sit
firma scripta per manus sergii scriniarii discipulo domini gregorii curialis
per memorata indictione + hoc signum + manus memorati gregorii qui
nominatur inferno quod ego qui memoratos pro eu subscripsi +
+ ego bernardus primarius testi subscripsi +
+ ego sergius filius domini gregorii testi subscripsi +
+ ego gregorius tabularius testis subscripsi +
+ Ego gregorius Curialis Complevi et absolvi per memorata
indictione +
Torna all'inizio