Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.54 » Pag 207 - 208

1.54
207
208

207
+ In nomine Domini. Anno quadragesimo primo principatus domni Paldolfi
et quarto decimo anno principatus domni Landolfi filii eius gloriosi principis,
mense martius, quarta indictione. Ideoque nos i sumus Alfano et Landolfo
germani filii Petri Cafari, commorantibus de castello Sancto Magno,
declaramus nos quoniam ante os annos positum abuimus in pignum una
pecia de rebus, que est in loco ubi Bernara dicitur intus ex eodem castello Sancto
Magno, Iaquinti filio Sillicti; set non sentimus aut non potuimus ud illam
recolligamus aput nos, quia oppressi simus in multam paupertatem. Modo
quidem congruum nobis est integra eadem pecia de iamdicta rebus illut donare
208
iamdicto Iaquinti filio Sillicti. Quapropter nos qui supradicti germani,
ideo dum nobis congruum exe videtur, vone etenim nostre voluntati et pro
firmam stabilitatem interesset Iohanne iudex aliosque idoneos homines supscriptos
testes, per anc videlicet cartulam donabimus tibi supradicto Iaquinti
integra iamdicta pecia de rebus, quam superius declarabimus pertinentem aberemus
in supradicto loco Bernara, quibus videtur esset per ec finis: de una
parte fine qualiter vadit per via pubblica; de alia parte, quod est de suprano
capite, fine limite inter ec et rebus nostraque germani; de tertia parte fine ballone,
qui per tempore aqua decurrit et reconiungit se in prioras finis. Inter
iste vero finis que prelegitur ex eadem rebus nec nobis, qui supra germani,
nec ad eredibus nostris nec cuicumque alteri omini abendum nullam exinde
reserbabimus; set tota et integra eadem rebus per supradictas finis, una
cum inferius et superius, cum viis et anditis suis, et cum omnibus suis pertinentiis
integrum illut tibi donabimus abendum, omnia exinde faciendum,
quod vobis placuerit, sine contrarietatem nostra et de nostris eredibus et sine
cuiuscumque requisitione. Unde pro anc supradicta nostra donatione
confirmandum adque constabiliscendum, continuo recepimus nos qui supra
germani inde a te supradicto Iaquintu iuxta legem launegilt mantellum unum
et decem tari aurei voni. De quibus obligamus nos, qui supra germani Alfanu
et Landolfo, et obligamus nostris eredibus tibi eidem Iaquinti et ad tuis eredibus
eadem nostra donatione, sicut prelegitur, amodo et semper nos vobis
illut antistare et defendere debeamus ab omnibus ominibus ab omnique
partibus una cum omnibus suis remeliorationibus omnibus sicut lex Lagnobardorum
continet. Quod si illut nos taliter, sicut dictum est, antistare
et defendere noluerimus, vel si nos ipsi autem vobiscum causare aut
contendere presumserimus, volendum exinde vobis aliquit tollere aut contrare
vel amminuare, aut si oc retornare seu remobere quesierimus per qualibet ratione,
ideo ante omnia decem solidos constantinatos tam nos, qui supra germani
Alfanu et Landolfo, quam et nostris eredibus tibi eidem Iaquiti et
ad tuis eredibus componere obligabimus; et in antea omni tempore exinde
advers
us vos per invitis vacui et tacitis maneamus, et per invitis illut vobis
defensemus ab omnibus ominibus ab omnique partibus semper, sicut superius
legitur, per iamdicta pena obligata, per guadiam quod tibi dedimus et mediatorem
tibi posuimus Iaquintu Pika filium Sikenolfi. Quam enim te Iohannes
clericum et notarium taliter scribere rogabimus. Actum castello Sancto
Magno.
+ Ego qui supra Iohannes.
+ Ego Theudericus presbiter et abbas.
Torna all'inizio