Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6. Appendix » 6.A50 » Pag 234 - 235

6.A50
234
235

234
. . . . . . . . . . sancti et venerabilis nostri monasterii uti michi notario
Simeone de barbaro filio quoddam petri de barbaro et quoddam blanca
iugalium personarum et unis et filiis seum heredibus meis locare comictere
atque iubeatis a nunc et usque in perpetuum: Idest integru canpu de terra
vestra pertinentem ipsius vestri monasterii que est per menxura modia
septem et quarta una vel si plus fuerit menxuratum ad pazum ferreu sancte
neapolitane ecclesie: positum vero in loco qui nominatur malitu maiore
et digitur ad illa castanee: una cum arboribus et fructoras suas et cum
introitum suum et omnibus sibi pertinentibus: pertinente vero in ipso
sancto vestro monasterio illut per comutatum per firmissima cartula comutationis
vestra que ad quondam bartholomeo dudum abbas ipsius monasterii
et in vestra cuncta congregatione monachorum ipsius monasterii
exinde et de alium que ipsu alium in vestra reserbatis potestate fecit
gregorio comestabalo filio quondam marini qui fuit filio quondam constantini
qui fuit filio quondam alberti comite et quondam marocta honesta
femina que fuit filio quondam gregorii cognomento cacapice iugalium
personarum: quem vero ipsa fermissima chartula comutationis vestra
ut super legitur aput vos illa remanxit per ipsu alium quod continet quod
in vestra illa reserbatis potestate etiam et quandoque mihi meisque redibus
necexa fuerit ipsa firmissima chartula comutationis vestra que superius
declarata est: tunc . . . . omni tempore vos et posteris vestris et memorato
vestro sancto monasterio mihi meisque redibus illa obstendere et mostrare debeatis
salba testata et roborata ubique michi meisque redibus necexa fuerit
asque omni data occasione: et coheret ad ipsu integru canpu de terra
ut super legitur ab una parte est terra de magistro sergio qui nominatur
magistro de loco malitu sicuti terminus et lebata exfinat: seu et in ec
parte est terra de domino iacobo filiimarini: da secunda parte est terra
de tomasi giti: da tertia parte est terra domina iacoba honesta femina
cutone sicuti sepis exfinat da quarta parte est bia pubblica unde per
exinde ibidem introitum ingredit sicuti sepis exfinat. Ita memoratum integru
235
canpu de terra cum suis omnibus pertinentibus ut super legitur tenenda
colenda remeliorandamque ego et redes meis restaurare et remeliorare
et bene laborare et alla dare promittimus cuique voluerimus et illut frugiare
debeamus fruendi et comedendi et de ipsis frugibus faciendi exinde
omnia que voluerimus unde nulla vos vel posteris vestris aut ipso sancto
vestro monasterio vel alia quabis persona in vestris vicibus mihi meisque
redibus aliquando tempore exinde non queratis aut tollatis per nullum
modum etiam et in penxione dognica nichil reputare et tranx in annis
continuo viginti . . . . . . . . . a die calandarum mense iuniarum presentis
quinte indictionis et usque in predias calendas eadem futuris que prefuerint:
nos autem dare promictimus in rationibus vestris que prefuerint
cenxum per omni annuo in festibitate ipsius sancti sabastiani: Idest unu
substaru de oleo bonu ut iustum fuerit ad illi substaru iustu attuctus intus
ipso sancto vestro monasterio asque omni amaricatione: et non abeatis
licentiam vos vel posteris vestris aut ipso sancto vestro monasterio vel
alia quabis persona in vestris vicibus michi meisque redibus aliquando
tempore ipsu integru canpu de terra cum suis omnibus pertinentibus ut
super legitur illut tollere contrare per nullum modum et omni tempore
vos et posteris vestris et memorato sancto vestro monasterio michi meisque
redibus illut defendere debeatis da omnes homines omnique persona
asque omni data occasione: poxt autem completa agnositatem orum libellorum
debeamus dare ego et redes meis vobis vestrisque posteris et in
ipso sancto vestro monasterio. Idest tari quactuor diricti boni de amalfi
boni pesanti et renoventur michi meisque redibus . . . . . . libellos in
eodem ordine et tenore qualiter superius legitur: set ego . . . modo dedi pro
caletaru: idest uncie de auri de tari de sicilia pesante ad uncia iusta que vos
ille dedistis in illa collecta . . . . . regis sicut notum est: si quas vero
pars partis contra fidem orum libellorum venire tentaverit dare promictimus
pars partem fidem serbantis ante ingrexus litis initium pene nomine
auri libras duas et soluta pena maneant ox libellos nichilhominus . . . . .
. . . . . . . . . . . . vestre dominationis ut unus ex duobus libellis
uno tenore . . . . . . . . . . . . . . . fecerimus agamus deo et vobis . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Torna all'inizio