Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.46 » Pag 129 - 130

10.46
129
130

129
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno vero ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo quinto et tricesimo tertio anno
principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense
septembri tertiadecima indictione. Dum in sacro Salernitano
palatio coram presentia domni Leonis reverentissimi abbatis monasterii
Sancte et individue Trinitatis, quod conditum est foris hac
civitate in loco Metiliano essem ego Petrus iudex cum aliis ydoneis
hominibus, tunc in eandem presentiam Iohannes notarius,
ipsius monasterii advocatus, per ipsius domni abbatis imperium
causavit cum Iohanne comite palatii filio quondam Truppoaldi
comitis palatii, dicens ei ut ipse Iohannes malo hordine introisset in
res ipsi monasterio pertinentes foris hac civitate in loco Tirisino
finibus Lucanie et per fines et vocabula et pertinentias ipsius
loci et fobeas in eis fecisset et arbores et vites ex eis abscidisset
et sepes ex eis rupisset et frudium de eis tulisset et ipsas res parti
ipsius monasterii contrasset. ipse Iohannes comes palatii respondit
foris hac civitate in ipso loco Tirisino et per fines et vocabula
et pertinentias ipsius loci plures res haberi, set nescire de qualibus
ipse advocatus cum eo causaret. ego autem, sicut inter ipsos
domnum abbatem et Iohannem comitem palatii convenit, iudicavi
et Iohannem monachum et prepositum per iussionem ipsius
domni abbatis cum ipso Iohanne comite guadiare feci, ut ipse
domnus abbas vel successores eius aut pars ipsius monasterii
et ipse Iohannes comes palatii simul cum iudice et notario ad
ipsas res pergerent et ipse domnus abbas aut successores eius vel
pars ipsius monasterii ostenderent ipsi Iohanni comiti palatii ipsas
res de quibus cum eo ipse advocatus ut suprascriptum est causavit,
et ipse domnus abbas vel successores eius aut pars ipsius
monasterii et ipse Iohannes comes palatii per partes plicent se,
ipse quidem domnus abbas vel successores eius aut pars ipsius
monasterii plicent se cum rationibus ipsius monasterii et ipse Iohannes
comes palatii plicet se cum suis rationibus, et secundum legem
inter se finem faciant ex eo quo ipse advocatus ut dictum
est cum ipso Iohanne comite palatii causavit. et ipse Iohannes comes
palatii posuit ipsi Iohanni preposito pro parte suprascripti
monasterii Landolfum filium quondam Sicenolfi comitis et ipse prepositus
130
posuit ipsi Iohanni comiti fideiussorem Constantinum
filium quondam Dalfii, ipse namque Iohannes comes posuit ut
dictum est ipsum Landolfum fideiussorem. Et taliter pro parte
ipsius monasterii tibi Iohanni notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
Torna all'inizio