Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.288 » Pag 96 - 97

2.288
96
97

96
+ In nomine domini quadragesimo tertio anno principatus domni nostri gisolfi glorioso
princeps, et secundo anno principatus domne gemme uxori eius et domni paldolfi optato filio
eorum, mense ianuarius, quarta indictione. memoratorium factu a me petrus filius truppoaldi,
eo quod in sacratissimo salernitano palatio ante presentia gaidoni iudici et aliis hidoneis hominibus,
qui subter scripti sunt, coniunctus cum maio filius quondam autari monachus, qui et
grimoaldus vocabat, ad faciendum inter nos finem de infantula filia mea nomine miranda et
de causa que fuit cuidam marelde sorori sue, que fuit uxor mea, unde ante os dies ego cum
ipso maio causabit et wadia mihi exinde datam habuit, ut ipse maio plicaret se cum ipsa filia
mea et cum causa que fuit ipsius uxori mee et illut mihi retdere et remittere cum ipsa filia mea
ad meam potestatem. nunc autem propterea sumus coniuncti, et ego ostedit ibique in eadem
presentia dua scriptiones, et ipse maio ibidem adduxit ipsa filia mea et de causa que fuit ipsius
uxori mee, idest unum camisulatum feminile et unum faciolum et unum bittulum, et una
flectola, et negabit, ut plus de causa que fuit ipsius uxori mee sororem suam, nec habere nec
habuisse, set aput se et ambo ipse scriptionis relecte sunt. unum scriptum testamenti continebat,
quomodo, quando ipsa uxor mea iacebat in infirmitate unde defuncta fuit, per absolutione
ipsius genitori meo, et una mecum disposuit et iudicabit de causa sua, sicut in ipso scriptum testamenti
notatum est; et ipso alio scriptum continebat, qualiter ipse autari genitor eius manifestabit
mihi habere de causa que fuit ipsius uxori mee. cum quo ipse scriptiones relecte sunt, statim
in eadem presentia orta est inter nos exinde vona comvenihentia, ut absque sacramenta inter
nos exinde diffinirent, tunc ipse maio a presentis remisit ad meam potestatem ipsa filia mea et
ipsum camisu et faciolum et vittulo et flectola, et ego donabit ei per susceptum launegilt omnes
calumnie de ipse causationibus et ille manifestabit mihi, ut de omnis causa que fuit ipsius uxori
mee, quantum ipso iudicatum continet, nullo modo mecum exinde causare aut contendere per
qualecumque rationes, et wadia mihi dedit et mediatorem mihi posuit iaquintu filius petri, et
per eadem wadia obligabit se amodo et semper defensare nos da omnibus illis hominibus qui, de
97
quantum ipsum iudicatum continet, emiserit aut preposuerit nobis exinde quodcumque causationes
et si exinde nos non defensaberint, aut si ille aut quicumque pro sua parte aut pro pars genitori
suo emiserit quodcumque causationes, componere nobis quinquaginta solidos et per imbitis
nos exinde defensare, sceptuatum si iohannes notarius germano suo voluerit exinde nobiscum
causare, non siant ille nobis inde culpabilem, set liceat nos cum ipse scriptionis cum eo inde finem
facere, unde pro ipso donum fecimus inter nos launegilt camiso unum. quod scripsi ego
grimoaldus notarius qui interfui.
+ ego madelmus notarius
+ ego qui supra gaido iudex.
Torna all'inizio