Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.741 » Pag 57 - 58

5.741
57
58

57
+ In nomine domini anno tricesimo quarto principatus domni nostri guaimari, et quarto
anno principatus domni guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense agustus, quinta
indictione. memoratorium factum a nobis bocco filio quondam iohanni et petrus filio quondam
constantini, qui sumus congnati, eo quod ante subscripti testes, tamen ego iamdictus
petrus vice mea et vice gemme uxor mea, filia supradicti iohanni coniunsimus nos
cum petrus clericus filius quondam petri. Ille autem admisit et dedit de terra sua baciba
de intus hanc salernitanam cibitate, ad ortum mangnum de latitudo semmisse unum, et
nos amboque congati admisimus et dedimus de terra nostra baciba de intus predicta cibitate
ibique coniuntum de latitudo semmissi tres, ad iusto pedem manum homini totum
fuit mensuratum; et fecimus duos pedes de latitudo et per longitudo de handitum comune
qui est a pars meridie, et usque strectola commune qui est a partibus septemtrionis,
in tali ordine partes partium ipsa terra inter nos admisimus, ut ipse petrus clericus et
suos eredes ad omnis suum espendium mitterent et fabricare in ambo ipsi pedi de ipsa
terra per latitudo parietem vonum ad petre et calce et pumice vonum, sicut meruerit, cum
fundamentum suo, sicut meruerit, de latitudo parietem ipsum pedes duo et per longitudo
da ipso anditum comune et usque ipsa streciola comune qui est, sicut diximus, a pars
58
septemtrionis et in altum a terra siant parietem ipsum usque ad iusta tribus menbra,
et omni tempore parietem ipsum commune abeamus, et per partes capora de trabes et de
lingna in ipso parietem mittamus, et abeamus iusta ratione nos a parte nostra quod est
a pars occidentis, et ille a parte sua quod est ab oriente, et in illa et in illa partes faciant
in ipso pariete fenestras cupas iusta ratione, sicut meruerit, aliam foramen in ipso
parietem per partes non faciamus, unde una pars ad alia aspicere possant; et si ille vel
eius heredes amplius ascendere voluerit in altum cum totum ipsum pariete, potestatem
abeant cum totum ipso parietem ascendere, fabricandum quantum voluerit, et alio sic
omni tempore ipso parietem commune abeamus in omni ordine et ratione, sicut superius
diximus, nos et nostris eredibus abeamus illut medietatem a parte occidentis, et ipse petri
et suos eredes medietatem a parte orientis, et nos et nostris eredibus defensemus ei vel
ad eius eredes suprascripta terra, quod nos admisimus a pars ipsius gemme et ab omnibus
ominibus omnique partibus; de qua per bona conbenientia guadia nobis ipse petrus
clericus dedit, et mediatorem nobis posuit amatus notarius filius quondam amati; et per
ipsa guadia etc. Statuta mulcta quinquaginta solidorum auri constantinianorum. Et hunc
brebem scripsi ego iohannes notarius.
+ Ego roderisius
+ Ego arechisi notarius me subscripsi
+ Ego radoaldus me subscripsi.
Torna all'inizio