Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.376 » Pag 224 - 225

2.376
224
225

224
+ In nomine domini secundo anno principatus domni nostri iohanni et domni guidoni filio
eius gloriosi principibus, mense magius tertiadecima indictione. ideoque nos, hi sumus falco
filius fasani, et iohannes filius corbini, et mirandus et petrus germani filii maraldi, et maio et
madelfreda germani filii madelmi, qui sumus toti fratres et sortifices in una hereditate, de sicut
nobis congruum est bone nostre volumptatis, ante subscripti testes pro cristi et salvatori nostro
misericordia, quam et pro remedium salutis hanime nostre et de nostris parentibus, per hanc
cartula offeruimus nos toti suprascripti fratres in hecclesia vocabulum sancti adiutoris, quem
nos renobabimus et dedicavimus in rebus nostra de locum pucianu nostrisque pertinentiis subtus
225
monte levinu una pecia de terra nostra cum arbustis vitatis, quem habemus in dictum locum
pucianu, que abet finis et mensurie: a pars occidentis fine via antica, sunt inde per mensuria
longitudo passi sexaginta unum: a pars meridie fine iohanni sartori filius sergi sartori, sunt
inde latitudo passi viginti quadtuor: a pars orientis fine terra sancte marie, sunt inde longitudo
passi quinquaginta octo: de subter parte a septemtrione fine nostra supradicti fratres, sunt inde
latitudo passi triginta quinque et medium, ad iusto passum hominis mensuratum. hec vero clausum,
qualiter superius finis posites et mensuria ipsa percurrit, cum proprie finis et vice de via
sua et cum omnia infra se habentibus trasactibus nomen a funditus illos in prephata hecclesia
sancti adiutoris offeruimus in tali ratione, ut amodo et semper ipsa iamdicta hecclesia, et eiusque
rectoribus, sibe presbiter, sibe monachis, eos habendum, dominandum, possidendum, et de
ipso frugium faciendum omnia, quod voluerit. ex qua promisimus et obligavimus nos nominati
falco, iohannes, mirandus, petrus, maio, madelfreda et nostris heredibus predicta nostra offertione
in prephata hecclesia et ad eius rectoribus defensandum a partibus de uxoribus nostre et
da omnis homines omnique partibus. quod si minime etc. Qui pacta non servet, tenetur solvere
viginti aureos solidos constantinianos
. si autem ipsa nostra offertionem pars episcopii subtraere
quesierit de potestate de illo rectores, qui in eadem ecclesia officiaverit et regimen exinde habuerit,
ut de eius potestate siad distractum, tunc presentaliter redeat ad potestatem de nostris heredibus,
et per ista cartula semper redeant ipso frugium de ipsa eadem rebus ad potestatem ad
vivendum ad ipso rectores, qui in eadem hecclesia officiaverit et regimen exinde habuerit in
predicta ratione. quam te guisonem notarium scribere rogavimus. actum nuceria.
+ ego petrus diaconus
+ ego iochardus
+ ego ioannes.
Torna all'inizio