Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 03 » 3.459 » Pag 1 - 1

3.459
1
1

1
+ In nomine domini duodecimo anno domni paldolfi gloriosus princeps et sexto anno principatus
domni landolfi filii eius, mense februarius sexta indictione. Memoratorium factum a
me bisanteo filio iaquinti, eo quod ante nobiliorum subscriptorum testium per bonam convenientiam
guadia michi dedit gagelpoto filius amati clerici de ulmolongum et mediatorem michi
posui se ipso oc tinore, ud amodo et usque nobem annos espletum ipso filio suo nomine sando
quod michi dedit, michi non tollere neque contrare et iuxta legem da onmis homines defensare,
et amodo usque tribus anni conpleti nullum serbitium nobis inde non querere, pro quo
est infans, et pro amorem dei illum nutrio sicut filius meum. da tribus anni conpleti et in antea
usque sex anni, quod fiunt toti ipsi anni nobem, debeat ponere ipsum infantulum filium suum
ponere sibe at porci aut at caprei, quale ego potuero abere, et ipse infantulum debeat caplare
ipsa animalia et curam bonam inde abere, et de ipsa hanimalia quod inde curam abuerit, dabo
inde ei quartam partem, tribus portionis michi abere: ego autem debeo usque in ipso constituto
illos nutrire et dare ei bestimenta et calciamenta sicut pastores meruerit, et amodo et usque nobem
annos espletos illos michi non tollere neque contrare, et iuxta legem da omnis homines defensare;
et si michi fugierit, tribuat nobis licentiam, ubi ego vel missos meos invenerimus, potestatem
abeamus illum prindere et disciplinare, et in meo serbitio rebocare; et si inde causare
presunserit, quale iuxtitia a nos quesierit, alia tale se obligabit nobis facere; tamen si aput
eum ierit, ille michi rebocare. quod si ec omnia, quomodo superius legitur, michi vel cui iste
brebe pro parte mea in manu paruerit, non adinpleberit, decem solidos constantinos nobis
conponere obligabit, et per invitis illos nobis adinplere per eadem guadia et se ipso mediatore.
+ ego iaquintus subdiaconus et notarius interfui
+ ego tamarus diaconus
+ ego rofrit.
Torna all'inizio