Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.654 » Pag 200 - 202

4.654
200
202

200
+ In nomine domini vicesimo quarto anno principatus domni nostri waimari gloriosi
principis, mense aprelis, decima indictione. Memoratorium factu a nos iaquintus et gencus
presbiter, germani filii quondam petri, eo quod ante presentia domni maioni presbiteri et
abbati hecclesie sancti maximi, hibique astantibus subscripti nobilibus, per vona combenientia
per demandatione ipsius abbati tradiderunt nobis friderisus presbiter et maraldus
diaconus, una cum roderisius notarius adbocator eiusdem hecclesie, de rebus ipsius hecclesie
pertinentes, que est terra cum arbustis vitatis in locum apus monte, hubi cirasulu et etiam
tifanu clamatur, quod ipsi friderisi et maraldus in veneficium retinunt; est enim rebus
ipsa infra has fines et mensuras: a pars occidentis fine via publica, sunt inde passi quadraginta
quadtuor: a pars meridie fine predicte hecclesie, sicut via disscernit, inde sunt
passi quinquaginta sex; et rebolbente per eandem finem in pars meridie passi septem; iterum
rebolbente per fine ipsius hecclesie in parte orientis passi biginti sex; et per eandem
fine rebolbente in pars septemtrionis passi quadtuordecim; et iterum rebolbente per ipsa
fine in pars orientis passi quinquaginta quadtuor: a pars orientis fine similiter eiusdem
hecclesie, sicut et inde via disscernit, et inde sunt passi sexaginta octo: a pars septemtrionis
201
fine bia, et inde sunt passi decem et octo; et rebolbente in pars meridie per fine
ipsius hecclesie passi octo; iterum per eandem fine rebolbente in pars occidentis passi biginti
quadtuor et palmos tres; et rebolbente per eandem fine in pars meridie passi biginti
duo minus guvitum unum; verumtamen rebolbente per eandem fine in ipsa pars meridie,
sicut hic super in ipsu disturvatum legitur, passi biginti duo minus gubitum unum; et
iterum rebolbente in pars occidentis et coniungente in ipsa bia que est priore fine, sunt
inde passos octuaginta septem: tota supradicta mensuras ad iusto passum homini fuit mensurata;
hec vero rebus per iamdicte finis et mensurie tota et inclita, sicut dictum est,
nobis tradiderunt, medietatem ipse maraldus in pars septemtrionis, et medietatem ipse friderisi
in pars meridie, tali ordine, ut amodo et semper nos nostrisque heredibus natos nascente
inclitum illut nostre potestatis teneamus et dominemus, et circoitum illut perfectum
cludamus, et semper eos clusum habeamus, et faciamus intus ipsa rebus casa, et unum
de nos, vel nostris filiis et eredes, semper hibi habitemus, ut rebus ipsa cotidie vigilemus
et salba faciamus; sic tamen, ut hamodo ipsa casa, ut dictum est, faciamus et hibi abitemus,
nec non et amodo faciamus hibi palmentum fravitum optimum cum susscitorio suo,
et sic faciamus ipsum palmentum ut medietatem veniad in ipsa socia ipsius maraldi, et
medietatem veniat in ipsa socia ipsius friderisi, ut omni tempore ipsum palmentum hibi abeamus
conciatum, ut perfecte hibi vindemiare et pisare possamus. Et amodo et semper nos
nostrisque eredibus natos nascente inclita ipsa rebus de super et de subtus perfecta laboremus,
et operemus, et studiemus, et ubi meruerit, astas plantemus et vites de vono vitineo,
et illut surgamus, seu et vites, ubi meruerit, traghamus et propaginemus, ut tota
rebus ipsa perfecta paread laborata et cultata et surta, seu et annualiter apto tempore de
subtus rebus ipsa aremus et seminemus, quale semente hibi meruerit, et labori ipsi studiemus
et recolligamus, et inclito terraticum secundum consuetudinem de ipso locum ipsorum
maraldi et friderisi, vel ad pars iamdicte ecclesie, inde hibique demus; et si ortum
hibi abuerimus, vel fecerimus, semper alio sic terraticum inde eis demus; simillter et de
omnia quod in ipsa rebus abuerimus, iusto terraticum inde eis demus. Et amodo et semper
annualiter per tempore de vindemie apto tempore faciamus illis, vel pars predicte hecclesie
scire, ut dirigant illuc missos suos, vel beniant et nos tota rebus ipsa apto tempore
vindemiemus; et poma que hibi fuerit per annum, seu nuci suo tempore illos colligamus,
et inclita medietate de ipsa poma et nuci hic salerno ad domus illorum inde adducamus;
ipsa alia medietate nobis abeamus, ipse hube tote pisemus et per ipsa palmenta
signula aqua iusta ratione mittamus, et omnis vinum quam de ipsa rebus exierit, tam mundum
quam peciolum, per medietatem illut dividamus: pars predicte hecclesle tollant inde
202
medietamen, et nos medietatem; tantum quantum hoc annum in ista prima vindemia de
ipsa rebus nos vindemiaberimus, illis tollant lnde due sortis, et nos una; ipso aliut, quod
nos non vindemiaberimus oc annum, tollat illis eos sibi, et ipsa sortionem quam de predictum
vinum semper ad pars iamdicte hecclesie venerit, nos illut reponamus intus ipsa casa
in organea, quam pars predicte hecclesie nobis hibi dederit, et nos organea ipsa vona conciemus
et ipso vinum salbum faciamus, donec annualiter illis eos inde tulerit, absque degeneratione
et igne et mures, tamen sine nostra neglegentia; missum vero qui pro pars iamdicte
hecclesie annualiter hibi venerint standum super ipsa vindemia, nos illum nutriamus
secundum nostram possibilitatem, donec pro ipsa vindemia et recipiendum ipso vinum hibi
steterit, seu et annualiter demus eorum palmentateka, sicut consuetudo est, videlicet dua
paria de pulli voni; et quale tempore nos nostrisque heredibus natos nascente supradicta
rebus tenere et laborare noluerimus in supradicta ratione, tunc tota et inclita rebus ipsa
clusa vona circoitum, et operata et cultata, remittamus ad potestate ipsius hecclesie, cum
ipso palmentum et cum unum applictum vonum de casa clusum et coopertum, et nos licead
inde exire cum alia causa nostra mobilia, sine pars predicte hecclesie contrarietate; de
qua per vona combenientia per demandatione ipsius domni abbati guadia nobis ipsi friderisi
et maraldus una cum iamdicto adbocatorem dederunt; et mediatorem nobis posuerunt petrus
presbiter filius stephani; et per eadem guadia etc. Statuta multa viginti auri solidorum
constantinianorum. Et hunc brebem scribsi ego superius dictus roderisius notarius.
+ Ego qui supra maio presbiter et abbas
+ Ego Petrus presbiter et primicerius
+ Ego alfanus notarius me subscripsi
+ Ego Iaquintus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio