|
12
+ In nomine domini dei salvatoris ihesu christi imperante domno michael magno imperatore
hanno primo, die vigesima prima mensis septemvri, indictione tertia, neapoli. Certum
est nos lamberto et adenolfo uterinis germanis filiis quondam domni iohanni de domno
lamverto a presenti die promtissima volumtate venumdedimus et tradidimus tivi sergio
presbitero de fiso nostro filio quondam landolfi de fisi nostri, Idest integra portione et pertinentia
absenti iohanni uterini germani tui defisi nostri ex integras terras posita in loco
qui nominatur patrurchanum una cum harboribus et introitus suos et omnibusque sivi
pertinentibus, quas in simul nobis cecidit pro devitum quas suprascripto habsens iohanne
germano tuo defiso nostro novis debuit, et ipse fuga lapsus est de ista civitatem. De quibus
nihil vovis exinde aliquod remansit haud reservavimus, nec in aliena cuiusque personas,
quod absit, comisimus haud iam commictimus potestatem; set ha nunc et deinceps ha
novis tivi sit venumdatum et traditum in tua tuique heredibus sit potestatem, quicquit
exinde facere volueritis, semper in omnibus liberam habeatis potestatem, et neque ha novis
suprascriptis lamberto et adenolfo uterinis germanis, neque ha nostris heredibus, nec
a nobis personas summissam nullo tempore numquam tu suprascripto sergio presbitero
defiso nostro, aut heredibus seu reliquentibus tuis, quod absit, habeatis exinde aliquando
quacumque requisitione haud molestiam, per nullum modum nullamque hadimventa ratione,
nec per summissam personas ha nunc et imperpetuis temporibus. Insuper et av omnis
omines omnique personas homni tempore nos et heredes nostris tivi tuique heredibus seu
reliquentibus exinde in omnibus hantestare et defensare debeamus; pro eo quod accepimus
ha te exinde impresentis in omnem decisione seu deliveratione, idest auri tari quinque,
sicut inter nobis vone volumtatis comvenit. Hactamen et stetit, et promictimus adque
firmamus tivi, ut quandoque tivi tuique heredibus seu reliquentibus placuerit ipsas terras
vestras dare per quovis modum, vestre sint potestatis et nullam requisitione haud contrarietatem
exinde habeatis tu, aud tuis heredibus seu reliquentibus, haud persona illa cui
per nos datum fuerit per nullum modum nullamque hadinbentam ratione nec per summissam
personas imperpetuis temporibus; si autem nos haud nostris heredibus quovis tempore
contra hanc chartulam, ut super legitur, venire presumserimus et in aliquit hoffensis fuerimus
per quobis modum aud summissam personas, tunc componimus tivi tuique heredibus
13
seu reliquentibus hauri solidos tres vytianteos, et ec chartula, ut super legitur, sit firma
scripta per manus sergii scriptoris filio domni Iohanni curialis per suprascripta Indictione,
+ Hoc signum manus suprascripti lamberti et suprascripti hadenolfi quod ego qui suprascriptos
hab eis rogatus pro eis subscripsi et suprascripti tari confessus percepisse.
+ Ego iohannes filius domni sergii testi subscripsi et suprascripti tari confessi percepisse +
+ Ego sotius curialis subscripsi et suprascripti tari confessus percepisse
+ Ego sergius curialis testis subscripsi et suprascripti tari confessus percepisse
+ Ego iohannes curialis post subscriptionem suprascripti sergii filii mei et rovorationem
suprascriptorum testium complevi et absolvi per suprascripta tertia indictione.
| |