Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 03 » 3.521 » Pag 88 - 88

3.521
88
88

88
+ In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri iohanni et decimo anno
principatus domni guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense september duodecima indictione.
Memoratorium factu a me maio archidiaconus et abbas ecclesie sancti maximi, eo
quod ante presentia petri iudici per bona combenientia sue bolumtatis guadia mihi dederunt
iohannes filius alperti, et iohannes filius bonizi, et leo grecus filius iohannis grecus, et andrea
filius rachisi, et mediatores mihi posuerunt se ipsis; et per ipsa guadia obligaberunt
se et suis eredibus, ut amodo et usque unum annum conpletum tenerent illis suique eredibus
de rebus quod pars iamdicte ecclesie abet in locum maiorani, et est infra hec finis: de
una parte quod est a pars occidentis fine bia publica, que discernit a fine rebus predicte ecclesie,
et da pars orientis sicut discernit media serra, et de alie due partis fine rebus iamdicte ecclesie.
infra supradicte finis amodo et usque completum unum annum illis suique eredibus exinde
scampare de ipsa rebus quanta potuerit, et per temporibus suis illut conciare et seminare de
quale semente meruerit, et ipsi labori studiare et per tempore illis recolligere, et faciant illis
suique heredibus aira infra ipse finis, ubi alii omini abet aira qui de rebus iamdicte ecclesie laboraberit,
et illis toti ipsi labori ibidem adunare et tritulare, et deant illis suique eredibus exinde
terraticum ad pars iamdicte ecclesie secundum consuetudine de ipso locum. quod si taliter
illis suisque eredibus ad pars iamdicte ecclesie non adinpleberit et aliquit, de quod super
ius legitur, quesierint remobere aut contrare, aut si quodcumque causationes exinde preposuerit,
tunc per bona combenientia per ipsa guadia componere obligaberunt se et suis eredibus
ad pars iamdicte ecclesie decem auri solidos costantinos. et unc brebem scripsi ego
alfanus notarius.
+ ego qui supra petrus iudex.
Torna all'inizio