35
+ In nomine domini dei salvatoris nostri ihesu christi: Imperante domino
nostro elexium magno Imperatore anno tricesimo septimo: sed et Iohanne
eius filio porfirogenito magno Imperatore anno vicesimo sexto. die duodecima
mensis decembrii indictione undecima neapoli: Certum est me petro
presbitero qui vocatur . . . . . sancti petri at paternuum iuris de
monasterio sancti sebastiani. A presenti die promtissima voluntate promitto
bobis domino iacobus venerabilis igumenus monasterii sanctorum sergii
et bachi qui nunc congregatum est in monasterio sanctorum theodori
et sevastiani qui appellatur casapicta situm in biridiarium. vos autem
una cum cuntas congregationes monachorum memorati sancti et venerabilis
vestri monasterii: propter codicibus et ornamentis que sunt proprium de
memorata ecclesia sancti petri ad paternum iuris de memorato vestro monasterio.
que vos michi at conserbandum dedistitis. et a bobis illos recepi
quod est nominatibum in primis: una planeta de linum cum orale et corporale
seu amictum suum et unum calice sanctum de stagnum cum patena sua et
cum ternu et illorum paraturia et unu liber comite de missa qui incipit da habentu
domini et badit usque dominica de palmis et unu liber comite qui incipit
de octabe de pascha ed badit usque ad finitionis. et unu intifonarium notatum
de nocte. et aliu unu intifonarium relictum: et unu salterium: et unu inmnarium:
et illi dictici et illu legere de sanctu nicolau: et unu quatrum de
natibitas domini et legere de sancta lucia et de sanctu eustatium. et unu quatrum
de sanctu stephanum et de sanctu petrum quatru unu: et unu turibulu
eneu et una campana: hec autem memoratis codicibus et ornamentis de memorata
ecclesia ego totius diebus vite mee illos abere et conserbare et salbos
illos facere debeamus vite mee: at vero tranxitu: integre et asque omni
minuitate in vestra vestrisque posteris et de memorato vestro monasterio
rebertant et sint potestate cuius iure fuerit et cuy illut largire volueritis
vestre sint potestatis. quia ita nobis stetit. Si autem aliter fecerimus de is omnibus
memoratis per quobis modum aut summissas personas tunc compono
ego et heredibus meis vobis vestrisque posteris memoratoque vestro
36
monasterio auri solidos ducentos bythianteos et hec chartula ut super legitur
sit firma scripta per manus gregorius Curialis per memorata indictione +
+ Ego petrus presbyter subscripsi +
+ ego sergius curialis testis subscripsi +
+ ego iohannes scriniarius testis subscripsi +
+ ego aligernus filius domini stefani testi subscripsi +
+ Ego gregorius Curialis Complevi et absolvi per memorata
indictione +
|