Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.64 » Pag 249 - 252

1.64
249
252

249
+ In nomine Domini. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi
millesimo sexagesimo quarto, et vicesimo sexto anno principatus domni Landolfi
gloriosi principis et octabo anno principatus domni Paldolfi magni principis
filii eius, mense iulio, secunda indictione. Ego mulier nomine Gemma,
filia cuidam Bisantii et que sum uxor Angeli clerici filii cuidam Dauferi, qui
fuit presbiter, dedaro me per hereditationem iuxta legem a mulier nomine
Maria, qui fuit genitrice mea, pertinentem habere rebus, que est vinea et terra
foras hanc Beneventi civitatem in loco Pini, ubi Valle dicitur, et monimen exinde
aput me firmatam reteneor. Modo vero integram eadem rebus mea congruum
habeo illam donare Iohanni filio cuidam Iohanni Grassi, set dum hoc
legibus me firmiter facere non sentibi sine consensum et voluntate iamdicti
Angeli clerici, qui est virum et mundoalt meum; ideo valde eum obsecrare
cepi, ut in hac donatione mihi legibus consentiret, qui ut eum deprecavi taliter
ab ipso sum exaudita et iuxta legem michi consensit. Quapropter ego predicta
mulier nomine Gemma, filia iam dicti Bisantii et que sum uxor iamdicti
Angeli clerici, ideo dum michi congruum esse videtur, bona etenim mea voluntate,
coram subscriptos idoneos homines et iuxta legem consentiente michi
supradicto vir et mundoalt meum, in cuius mundium me legibus subiacere cognosco,
per hanc videlicet cartula donavi tibi iamdicto Iohanni, filio predicti
250
Iohanni Grassi, totam et integram iamdictam rebus mea, que est vinea et terra,
quam superius declaravi per hereditationem iuxta legem a supradicta mulier
nomine Maria, qui fuit genitrice mea, pertinentem habere foras hanc eadem
Beneventi civitatem in iamdicto loco Pini ubi Valle dicitur; et que predicta
rebus, quam tibi donavi videtur esse per hec finis: de una parte, qualiter vadit
cum propria sepe sua, fine via puplica; de alia parte, qualiter vadit et descendit
cum propria sepe sua, qui est inter hec rebus mea donatione et rebus
Landolfi monachi, filii cuidam Berenardi qui fuit comes, et revolvente et qualiter
vadit per media apertoria qui est inter hec rebus mea donatione et rebus
Iohanni filii quoddam Iohanni et iterum revolvente et qualiter vadit et descendit
per media tornatoria qui est inter hec mea donatione et ipsa rebus iamdicti
Iohanni; de alia parte, quod est de subtus, qualiter vadit et ascendit fine
medio rivo, et revolvente et qualiter vadit et ascendit sicut termini positi sunt
inter hec rebus mea donatione et rebus iamdicti Iohanni filii predicti Iohanni,
et iterum revolvente et qualiter vadit, sicut termini positi sunt inter hec rebus
mea donatione et ipsa iamdicta rebus predicti Iohanni; de alia parte, qualiter
vadit et ascendit cum limite commune et sepe commune, sicut termini positi
sunt inter hec rebus mea donatione et rebus, quam nunc tenere videtur Dacomari
filius cuidam Petri, qui fuit clericus, et coniungit se in priora fine. Infra
omnes supradictas finis, ex eadem rebus, quibus prelegitur, nec michi, nec
alicui alteri habendum nullam exinde reservavi, set integram eadem rebus per
cuncte supradictas finis, una cum inferius et superius, et cum via et andito
suo per supradicta via puplica, pariterque cum tota monimina inde continentes
et pertinentes, atque cum omnibus suis pertinentiis, trasactibo illut tibi
eidem Iohanni, cum consensum et voluntate iamdicti viri et mundoalt mei donavi
habendum et possidendum. Unde pro confirmandam hanc cuncta supradicta
mea donatione, cum consensum et voluntate iamdicti viri et mundoalt
mei suscepi exinde a te iuxta legem launegilt mantellum unum et quadraginta
et quinque tarinate de denari boni de argento de moneta de Otto et de Heinrico,
habentes per unamquaque tarinata ana sex denari boni. Ea ratione ut
amodo et semper tu superius dictus Iohannes et tuis heredibus et illis, cui a
vos datum esse paruerit, et illorum heredibus integra supradicta mea donatione,
sicut prelegitur, habere et possidere debeatis, securiter inde faciendum
omnia quodcumque volueritis sine contradictione mea et de meis heredibus,
et sine cuiuscumque requisitione; de quibus obligo me, ego qui supra mulier nomine
Gemma cum consensum et voluntate iamdicti viri et mundoalt mei, et
meis obligo heredibus tibi eidem Iohanni et ad tuis heredibus et ad illis, cui a
vos datum esse paruerit, et ad illorum heredibus integra supradicta mea donatione,
sicut prelegitur, nos vobis illut amodo et semper ab omnibus hominibus
ab omnique partibus antistare et defendere debeamus una cum omnibus
suis remeliorationibus, secundum Langobardorum legem. Quod si taliter, ut
252
dictum est, ego et meis heredibus illut vobis non defensaverimus, aut si ego
vel meis heredibus de supradicta mea donatione vobiscum causaverimus per
quacumque inventa ratione, querendum exinde vobis aliquit tollere vel minuere,
seu de vestra illut subtrahere proprietatem et dominationem, et si illut
vobis non defensaverimus in omni ordine et ratione, sicut superius legitur, aut
si hoc removere quesierimus; ideo ante omnia viginti solidos constantinatos
obligo me, ego iamdicta mulier nomine Gemma cum consensum et voluntate
iamdicti viri et mundoalt mei, et meis obligo heredibus tibi eidem Iohanni
et ad tuis heredibus et ad illis, cui a vos datum esse paruerit, et ad illorum heredibus
penam componere; et in antea omni tempore exinde adversus vos per
invitis tacitis et contemptis permaneamus per eadem obligata pena, atque per
invitis integra supradicta mea donatione vobis antistemus et defensemus
in omni ordine et ratione, sicut superius legitur, per supradicta obligata pena.
De colludio autem, si a vos pulsati fuerimus, ad sancta Dei evangelia nos exinde
vobis legibus satisfaciamus per eadem obligata pena. Et quando per vos
ipsos de supradicta mea donatione volueritis esse fieri auctores et defensores,
potestatem habeatis ipsa monimina exinde continentes et pertinentes ad legem
ostendere et cum vestris causatoribus inde causare et contendere, omnemque
definitionem inde cum vestris causatoribus facere, sicuti nos facere debuissemus,
et predicta mea donatione per vos ipsos vobis defendite et securiter possidete.
Quam te Dauferi clericum et notarium taliter scribere rogavimus. Actum
Beneventi. Feliciter.
Torna all'inizio