Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6. Appendix » 6.A57 » Pag 250 - 251

6.A57
250
251

250
In nomine domini tricesimo primo anno principatus domini nostri
guaymarii et decimo anno ducatus eius amalfi et syrrenti et septimo anno
principatus domini gisolfi eius filius gloriosis principibus mense augusti
prima indictione. Ego petrus filius idem petri qui sum commorante in
locum sarnu at ipsi callielli dum congruum mihi fuit bona etenim mea
voluntate et per hanc quoque videlicet cartulam per motum et largietatem
domini Iohanni castaldi ante eius presentia venumdedi tibi domino
stephani venerabili sacerdoti et abbati monasterii sancte dei genitricis et
virginis mariae que fundata esse videtur at illa spelea sub monte vesubeo
quem dominus martinus venerabilis sacerdos et abbas a nobo construxit
fundaminendum una petia de terra rebus mea quem pertinentem
habet in actu palmos ses super casale carbonaria ubi dicitur at agrifolio
quod est castanietum sicuti esse videtur per hec finis desuper capite
a parte orienti est finis suprascripti sancti vestri monasterii. a meridie est
finis de heredibus aleclusi de eodem loco carbonaria. desupter capite est
finis de heredibus cuiusdam sillicti. a septemtrione namque est finis de
heredibus boni. Hec vero ipsa petia de terra quod est castanietum qualiter
per finis indicatum est totum et integrum illut tibi venumdedi et de
predicta mea venditione nec michi nec cuicumque alteri nullam exinde
reserbabi babendum potestate nec in quabis partibus dicimus exinde remanere
qualibet surtione set una cum inferius et cum vice de viis et
anditis suis. et cum omnia intro se habentibus cum omnibusque suis pertinentiis
integrum illut tibi venumdedi habendum et possidendum. unde
per hanc mea venditione tibi confirmanda recepi exinde a te suprascripta
pretium auri tari boni quattuor in omnem deliberationem quomodo inter
nobis conbenit. finitaque hec mea venditione ea namque ratione.
ut integra suprascripta mea venditione. ea namque ratione. ut integra
eadem mea venditione velut prelegitur habeatis et possideatis tu superius
dicte domine stephane venerabilis abbas tuosque posteros pars prescripti
251
sancti vestri monasterii in vestra sit potestate faciendum exinde omnia quod
volueritis sine omni contrarietate vel requisitione mea et de meis heredibus
et sine cuiquam hominibus contradictione. Ex qua repromisi guadiam tibi
dedi et medietatorem tibi exinde posui simeone presbiter filio sparani ex
eodem loco carbonaria et ioanne filio dominandi de superdicto loco sarnu
et per ipsa eadem guadia per combenientia obligo me et meos heredes tibi
tuisque posteris pars prephati sancti vestri monasterii hec predicta mea
venditione antistare et defendere ab omnibus hominibus ab omnique partibus
quod si minime vobis illut antistare et defendere potuerimus vel
noluerimus aut si nos ipsi per quolibet ingenio tornare vel remobere hoc
voluerimus tunc eadem combeniente ordine obligo me et meos heredes
tibi tuisque posteris pars iam dicti sancti vestri monasterii componere tari
triginta auri solidi constantinianos et in antea ex omni tempore adversus vos
taciti et contenti maneamus et ut super legitur illut vobis defensemus et
quando per vos exinde vultis fieri auctores et defensores firmam habeatis
licentiam cum ista chartula et cum qualias rationes inde habere potueritis
vice nostra exinde causa recte contendere et omnem definitionem inde
facite sicuti nos facere debuissemus et predicta mea venditione per vos
ipsos defendat et securiter possideat. Et hec chartula ut super legitur
semper sit firma et stabilis nobis permaneat. Quam te maio clericum et
notarium scribere rogavimus acta palmense.
+ ego qui supra ioannes
+ ego ioannes presbiter.
Torna all'inizio