Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.127 » Pag 162 - 163

1.127
162
163

162
+ In nomine domini domno constantino dibina gratia imperator agusto deo propitio quarto
hanno imperii eius, mense ianuarius quartadecima indictione. Ideoque ego vir nomine lando trumarcha
de cibitate florentino habitantes, eo quod intus cibitate luceria coram presentiam domno
iohanne magnifico iudice et haliis nobiliores hominibus, qui hic supter conscripti sunt, clarefacimus
nos, quia pertinente michi habeo duobus petie de vinee da illam pars flubio perticata
super ipso bado de alarino, quod retineo per cartulam emtione, et qui his dicte vinee pro meis
bona volumtatem michi bendere congruum est et meam congruitatem vel necessitatem exinde faceret.
Sic michi congruum et abtum esse videtur, bona etenim mea bolumtatem unanimiter parique
consensum per hanc enim quoque videlicet cartulam coram presentiam supradicti iudicis
et haliorumque supscriptorum testium vindedimus tibi nominato poto filio poterisi ipse iamdicte
vinee, que superius patefecimus nobis esse pertinentes; que habet fines de prima vero pars, quod
est a medio limite, fine ipso pastino minore, inde sunt ad iustum mensuratum, qualiter in ipsa
porta consignatum est passi triginta duo; de secunda vero pars, quod est hab integrum ipso
carbunario, fine ipsa terra bacua, inde sunt passi triginta et medium; de tertia vero pars fine et
medio ipso carbunario fine ipsa vinea musscato notario filio caliperto, inde sunt passi triginta;
de quarta autem pars, quod est a fine de ipse flubio perticata, inde sunt passi triginta septe.
Simul et ipso pastino minore; qui habet fines de prima vero pars, quod est a medio limite, fine
ipso pastino maiore, inde sunt passi cum ipso medio pastinello passi quaddraginta sex; de secunda
vero pars, quod est a fine et media fenestra, fine ipso pastino rotardi, inde sunt passi viginta
hocto; de tertia vero pars, quod ab integrum ipso carbunario, fine ipsa bia plubica, inde
sunt passi quaddraginta sex; de quarta autem pars, quod est a fine de ipso flubio perticata, inde
sunt passi viginti quadtuor. Intra iste namque finis et mensure, que superius cernitur et legitur
de fine in fine quantum infra claustrum est, ipse iamdicte vine, unde nec nobis neque hab eredibus
nostris, verum etiam neque ad nullum quempiam homine ibi aliquit portio reserbabimus
requirendi, Set qualiter edificiate sunt ipse iamdicte vinee una cum mediis limitibus, et cum biis
163
et handita sua, et cum ipso palmento et cum legitima trasita et exita sua cum vobis et carrum,
et cum suis omnibus pertinentiis vindedimus tibi nominato poto entori nostro possidendum. De
quo pro constabilisscendam atque confirmandam tibi hanc nostram benditionem manifesti sumus,
quod a presente recepimus ha te nominato poto entori nostro aurei solidi constantini boni
scifati et uno tario bono: finitum dicimus aput nos receptum habere ipsum pretium, ea scilicet
ratione, ut hamodo et senper eadem nostram benditionem integram, sicut supra legitur, habere
et possidere baleatis et faciatis exinde, que hamodo tibi tuique heredibus placuerit sine contradictione
nostra et de nostris heredibus requisitione. Unde guadia tibi dedimus et mediatorem tibi
posuimus iohannem iudicem filium gisaldi; et obligamus nos et nostris heredibus vobis cuius nominato
poto entori nostro tuique heredibus, ut hanc nostram benditionem nos vobis ab omnibus
ominibus ab omnique partibus hantistare et defendere deabeamus ea vobis per inbitis. quod si noluerimus,
aut si nos ipsos per qualiscumque modis vel ingenium illem vobis retornare aut remobere
quesierimus, primis omnium questio et causatio nostra inanis et tacita sint, et quinquaginta
aurei solidi constantini penam vobis vestrisque heredibus nos et nostris heredibus componere
obligamus, et in antea tacimus nos et contenti per inbitis maneamus in eadem guadia
et per districtum ipsum vestrum mediatorem, qui se tribuimus vobis ad pinnerandum omnia sua
pinnera legitimam et inlegitimam, tandium donec per inbitis adinpleamus vobis ea, que superius
diximus. quem te adelferi notarium han cartulam benditionis asscribere rogabimus, qui et interfuit.
Actum in civitate lucerie indictione feliciter.
+ ego qui supra ioanne iudes
+ ego trupoaldo teste.
Torna all'inizio