Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 03 » 3.489 » Pag 42 - 43

3.489
42
43

42
+ In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri iohanni et septimo anno
principatus domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense iunius hoctaba indictione.
Memoratorium factu a me petrus filius quondam mirandi, eo quod ante subscripti testes
coniuntus sum cum iohanne et leo sergi et mauro germani filii quondam sergi, qui dicitur
buccabitellu, propter rebus illa de locum nuceria, unde inter nos plurime habuimus causationes;
set antequam per legem illut inter nos fineremus, venimus inde ad bonam combenientiam.
donaverunt mihi ipsi germani omnes calumnie et questiones, undecumque de iamdicta rebus
mecum exinde causare potuerunt, funditus illut mihi donaverunt atque relaxaverunt, et launegilt
a me inde receperunt cammiso uno; et obligaverunt se et suis heredibus omni tempore
illut antistare et defensare me et meis heredibus de omnia suprascripta da omnis homines,
qui pro illorum parte et datum, aut pro pars et datum ipsius genitori seu genetrice
illorum quodcumque causationis nobis exinde preposuerit. et ego pro taliter per vona combenientia
43
tradidit et confirmavimus illorum medietatem una pecia de terra cum arbusto de
iamdicto locum nuceria, ubi ad sancto iohannes dicitur, per hec finis: a parte occidentis fine
rebus sancti quirici: a parte meridie fine rebus pauli et ignoli: ab oriente fine rebus ecclesia
sancte treuphimen: a parte septemtrionis fine rebus sancti iohanni; per hec finis tota et inclita
ipsa medietatem de iamdicta rebus ego ipsorum germani tradidimus cum omnia infra se
habentibus et suis pertinentiis et cum bice de bia sua, ad securiter et firmiter amodo et semper
ipsi germani et illorum heredibus eos habendum, possidendum, dominandum, omnia inde
faciendum quod voluerit, et ipsa alia medietate de predicta rebus est pertinentem de heredes
ursi fili leoni; et obligavit me et meis heredibus omni tempore defensare ad ipsi germani et
ad illorum heredibus inclita supradicta nostra tradictione da pars uxori mee et da omnis
homines omnique partibus. et si taliter illut eorum defensare non potuerimus, alia tale et consimilem
rem in ipso locum illorum exinde restaurare, quanta et quale fuerit illis diebus
supradicta nostra tradictione; de colludio autem legibus eorum iuremus ad sancta evangelia,
et illut quod eorum pro restaurationem dederimus, omni tempore defensemus illut eorum
cum bice de bia sua da omnis homines omnique partibus. unde in eo hordine guadia nobis
ipsi germani dederunt et mediatorem mihi posuerunt iaquintus notarius filius iaquinti; et per
ipsa guadia obligaverunt se et suis heredibus omni tempore permanendum in suprascripta combenientia.
et si taliter ibidem permanere noluerit et aliquit, de quomodo superius legitur, quesierit
remobere aut contrare, et taliter in suprascripta combenientia firmiter non permanserit,
tunc per ipsa guadia componere obligaverunt se et suis heredibus mihi meique heredibus
biginti auri solidos constantinos et in suprascripta combenientia firmiter permanere omni
tempore. et hunc brebem scripsi ego iaquintus notarius qui interfui.
+ ego iohannes me subscripsi
+ ego ermenandus
+ ego ioannes me subscripsi.
Torna all'inizio