|
302
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. An[no ab incarna]tione
eius milles[imo septuagesimo] primo et vicesimo
nono anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis,
mense septembri nona [indictione. An]te me Petrum
iudicem Iohannes comes palatii filius quondam Truppoaldi
comitis palatii et Matrona que est uxor eius filia quondam
Constantini castaldei coniuncti sunt cum Cesario filio quondam
Dumnelli, et per ipsa[m] Matron[am] ostensa est una
cartula divisionis que per Iohannem notarium scripta
est de tertiodecimo anno prin[cipatus domni nostri
303
Gisulfi] gloriosi principis, mense iunio septima indictione.
Qualiter ante Sicone comite et iudice Antocia
filia quondam suprascripti Constantini castaldei, que
erat uxor Petri comitis filii quondam Pandenolfi clerici,
et suprascripta Matrona sorore sua filia exdicti
Constantini, que est uxor suprascripti Iohanni comitis
palatii, dum una cum ill[is adessent viri] illarum, coniuncte
fuerant ad compreendendas inter se sortes de terris
et casis de intra hanc civitatem et de res foris hac
civitate, quas comune inter se habebant; et, inter aliud
quod ipsa Matrona in sortem compreenserat,
sortem a parte meridiei de terra cum vineis et ar[bustis
de loco] Materno que erat per fines: a parte occidentis
finis media serra; a parte meridiei finis
termini et medio vallone; a parte orientis finis
media aqua de Lucubia; a parte septemtrionis finis
alia sors sicut termini fixi erant et revolvebat in
partem septemtrionis erga ipsa alia sors, et revolvebat
in ipsa parte occidentis [...] usque media
ipsa serra, cum omnibus que intro eam erant cunctisque
suis pertinentiis et cum vice de via que intra ipsam
sortem ducebat et de aliis viis suis, ad faciendum
exinde ipsa Matrona et eius heredes quod volerent. simulque
et ipsa Antocia, inter cetera que in sortem
compreenserat, compreenserat sortem a [parte ...]
de ipsa terra cum vineis et arbustis et silbis de iamdicto
loco Materno que erat per fines et mensuras: a
parte occidentis finis media serra, inde passus viginti
quinque; a parte septemtrionis finis media
sepes, intus erga ipsam sepem recte mensurati passus
viginti sex usque terminum qui ibi fictum erat, et
erat ibi lata ista sors [ibi u]s[que te]rminum recte in
ipsa [parte] meridiei usque alium terminum, qui fictum
erat inter istam et ipsam aliam sortem, passus viginti
304
duo; et ab ipso term.ino ubi compleverant ipsi
viginti sex passus recte descendebat per media sepe
usque terminum [qui fi]xerat in hora subtana de via
publica passus viginti sex, et erat ibi lata ista sors ab
ipso t[ermino qui fixerat in hora] sub[tana de ip]sa via
publica usque alium terminum qui fixerat in parte
meridiei in hora subtana de [...] passus triginta tres
et medium mensurati per ipsa via; et ab ipso ter[mino
qui fixerat] in ora s[u]b[ta]na ubi compleverant ipsi viginti
sex passus recte descend[ebat ... er]ga ipsam
sepem recte mensurati passus quinquaginta, et erat
ibi lata ista sors passus vigi[nti usque alium terminum
qui fi]xerat in parte meridiei inter istam et ipsam
aliam sortem recte mensurati [...]; descendebat in
ipsa parte orientis per media sepe et medium vallite[llum ...]
intus ipsa res prope ipsos sepe et vallitello
recte mensurati, et erat ibi lata ista sors usque alium
terminum qui fixerat in ipsa parte meridiei inter
istam et ipsam aliam sortem passibus quadraginta [...];
a parte orientis finis medio ipso vallitello qualiter
descendebat et coniungebat in [...] erat finis suprascripta
secunda sors, qualiter recte ascendebat ab eo
loco ubi ipsum vallitellum coniungebat cum ipsa Locubia
in ipsa parte occidentis usque terminum qui fixerat
inter istam et ipsam aliam sortem [...] et ab ipso termino
qui fixerat in ripa de ipso vallone ascendebat
recte in [... passus] quadraginta usque alium terminum
qui fixerat inter istam et ipsam aliam sortem,
et revolbebat in ipsa parte septemtrionis erga ipsam
aliam sortem passus viginti usque alium terminum
qui fixerat inter istam et ipsam aliam sortem et
ab inde revolbebat in ipsa parte occidentis recte erga
ipsam aliam sortem usque ipso termino qui fixerat
inter ist[am ..., et] ibi erat lata ista sors ipsi quadraginta
305
passus minus palmos duos, et ab ipso termino
ascendebat recte in ipsa parte occidentis erga suprascriptam
aliam sortem per ipsos terminos qui fixerat
inter istam et ipsam aliam sortem usque media ipsa
serra, cum omnibus que intro eam erant cunctisque suis
pertinentiis et cum vice de ipsa via que intra ipsas sortes
[vadi]t et de aliis viis suis ad faciendum de ea
ipsa Antocia et eius heredes quod volerent, sicut ipsa
cartula continebat que et plura alia continebat, in qua
ipse Sico comes et iudex subscriptus est.
Cum autem ipsa cartula fuit ostensa, ipse Iohannes una mecum
et cum aliis ad ipsam sortem a parte meridiei
quam ipsa Matrona uxor eius in sortem compreenserat, sicut
suprascripta cartula continebat, perrexit et eam mensurare
fecimus; est enim per fines et mensuras iusto passu
hominis mensuratas: a parte occidentis est finis media
ipsa serra et per eam recte mensurati qualiter termini fixi
sunt passus viginti quinque; a parte meridiei est finis sicut
termini fixi sunt et recte mensurati passus quinquaginta
duo usque terminum qui fictum est in parte orientis
in hora subtana de ipsa via, et est ibidem per latitudinem ista
terra recte in parte septemtrionis usque alium terminum
qui fictum est in hora subtana de ipsa via inter istam et ipsam
aliam sortem; a parte septemtrionis passus viginti
tres et medium per ipsam viam mensurati, et ab ipso termino
ubi completi sunt ipsi quinquaginta duo passus descendit
per terminos in partem orientis passus quinquaginta,
et est ibidem per latitudinem ista terra recte in parte
septemtrionis usque illum locum, ubi ab ipsa via in parte
orientis secus ipsam sortem a parte septemtrionis
mensurati sunt recte passus quadraginta, passibus viginti
octo et medium, et ab eo loco ubi completi sunt ipsi
quinquaginta passus descendit in ipsam partem orientis
per terminos passus septuaginta octo, et est ibidem per latitudinem
ista terra recte in parte septemtrionis passus
quadraginta, et coniungit in illum locum ubi ab ipsi priori
quadraginta passus secus ipsam sortem a parte septemtrionis
completi sunt mensurando passus quinquaginta
quinque; et ab eo loco quo completi sunt ipsi septuaginta
306
octo passus vadit in ipsa parte orientis secus finem aliorum
usque media ipsa aqua de ipsa Locubia; ab ipsa parte
orientis est finis media ipsa aqua de ipsa Locubia; ab
ipsa parte septemtrionis [est finis] suprascripta sors a parte
septemtrionis, quam ipsa Antocia compreenserat sicut
suprascripta cartula continet, et revolvit in partem septemtrionis
secus ipsam sortem ipsius Antocie sicut terminatum
est et revolvit in partem occidentis secus ipsam sortem
suprascripte Antocie sicut termini fixi sunt, qualiter
ascendit usque mediam suprascriptam serram. reversi vero de
illuc, ipsa Matrona [volebat] ipsam sortem a parte meridiei
quam illa compreenserat, sicut suprascripta cartula continet,
per suprascriptas fines et mensuras, qualiter prescriptum
est, consentiente ei ipso viro et mundoalt suo venumdare.
et obserbans ea que in La[ngobardo]rum [regum edicto]
scripta sunt de muliere que res suas consentiente viro
suo venumdare voluerit, fecerunt illud notitiam du[o]bus proximis
ipsius Matrone parentibus; et in mea et ipsorum parentum
presentia ipsa Matrona violentia aliqua se pati non reclamavit,
nisi bona sua voluntate ipsam sortem a parte
meridiei quam illa comprehenserat, [sic]ut suprascripta cartula
continet, per iamdictas fines et mensuras vendere velle
se dixit, ut ab hoc die omni tempore hoc quod vendiderit
st[abile debeat] permanere et ego in hac cartula manus ponam,
quam Iohannes scribsit cum notitia ipsorum par[entum
et mea ...]. hoc ita peracto ipsa Matrona, sicut ei congruum
fuit, sua voluntate, per c[onvenientiam], per hanc cartulam,
con[sentiente ipso] Iohanne viro et mundoalt suo,
venumdedit ipsi Cesario integram i[psam sortem suam quam]
illa compreenserat, sicut suprascripta cartula continet, per
suprascriptas fines et mensuras qualiter prescriptum est et
totum et integrum aliud quantum eidem Matrone in eodem
loco Materno coniunctum cum suprascripta venditione habere
pertinuit et pertinet, cum omnibus intra ipsam venditionem
abentibus cunctisque suis pertinentiis preter ipsam
307
viam publicam que ut suprascriptum est [...] venditionem
ducit, de qua etiam vicem eidem Cesario venumdedit et cum
vice de aliis viis suis. ea ratione ut integra suprascripta venditio
qualiter prescriptum est semper sit in potestate ipsius
Cesarii et heredum eius et liceat illum et eius heredes de ea
facere quod voluerint. et propter confirmationem huius venditionis
ipsa Matrona, consentiente ei ipso Iohanne viro et
mundoalt suo, suscepit ab eodem Cesario statutum pretium
auri solidos ex moneta Amalfitanorum centum triginta et
quattuor in omni deliveratione. et per convenientiam ipsi
vir et uxor, Iohannes et Matrona, tamen ipsa Matrona cum
consensu et voluntate suprascripti viri et mundoalt sui, cum
cuius etiam consensu et voluntate ipsa Matrona ea omnia
que in hac cartula scripta et scribenda sunt fecit, guadiam
eidem Cesario dederunt et fideiussorem ei posuerunt Ademarium
comitem generum eorum filium quondam Landolfi comitis;
et per ipsam guadiam obligavit se ipsa Matrona et
suos heredes semper defendere ipsi Cesario et illius heredibus
integrum illud quod ei venumdedit ut dictum est ab
omnibus hominibus, et tribuit ei licentiam ut, quando ipse Cesarius
et sui heredes voluerint, potestatem habeant illud per
se defendere qualiter voluerint, cum omnibus muniminibus et
rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum
est ipsa Matrona et suos heredes eidem Cesario et illius
heredibus non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam
removere aut contradicere presumpserint, per ipsam
guadiam obligavit se et suos heredes componere ipsi Cesario
et illius heredibus centum auri solidos constantinatos et
sicut superius scriptum est adimplere. et ipse Iohannes per
convenientiam et per ipsam guadiam obligavit se et suos
heredes, si suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere
presumpserint, componere eidem Cesario et illius
heredibus centum auri solidos constantinatos et taciti ex
hoc adversus ipsum Cesarium et eius heredes semper permaneant
et tacere ex eo faciant omnes homines qui pro eorum
308
parte et dato quascumque causationes de eo ipsi Cesario
et illius heredibus preposuerint. Et duas cartulas unius tenoris,
hanc quam ipse Cesarius et alteram ipsa Matrona retinet,
tibi Iohanni notario scribere precepi. Ego qui super Petrus
iudex.
| |