192
+ Nos secundus Richardus divina ordinante clementia Capuanorum
princeps. interventu ionathe patrui nostri. et Robberti comitis aliorumque
baronum nostrorum. Concedimus alfaranae viduae quae fuit uxor Robberti de
sancto ebremundo. dari. vel concedi ab ea monasterio Sancti laurentii. sito
prope muros aversae urbis. dotarium suum pro anima sua. virique sui.
quod dotarium. cognominatur canpicari. quemadmodum ipse habuerat. quod
est in territorio Suessae. Remota omni contrarietate et molestia principum
successorum nostrorum. aliorumque omnium mortalium. Quod si quis huius
nostre concessionis. et confirmationis violator esse temptaverit. Quinquaginta
libras auri purissimi persolvat. Medietatem nostro sacro palatio et medietatem
prephato monasterio. Solutaque pena librarum. haec nostra concessio
firma munita atque inconcussa. in perpetuum teneatur. Et ut hoc firmius
credatur et diligentius ab omnibus observetur. manu propria nostra subscripsimus
et nostri sigilli inpressione iussimus insigniri.
Ex iussione prephatae serenissimae potestatis. Scripsi EGO QUIRIACUS
IUDEX. in anno dominicae incarnationis. M. nonogesimo quarto. et quartodecimo
anno principatus ipsius domini Richardi gloriosi principis. DATUM
AVERSA. Mense. apreli. per indictionem Secundam.
|