Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.1053 » Pag 284 - 285

6.1053
284
285

284
+ In nomine domini bicesimo octabo anno principatus salerni domni nostri guaimari
gloriosi principis, et octabo anno principatus eius capue etiam et ducatus eius amalfi
et sirrenti, et quarto anno ducatus eius domni gisolfi eius filii eximii principis, mense decemver,
quartadecima indictione. Ideoque ego grimoaldo filius madelmi qui sum commorantes
de castello laurine, quoniam declaratus sum aberet rebus commune cum lando
lio balsami, et iamdicta terra est in locum ubi corneto dicitur; et congruum nobis est
vona, etenim nostra voluntate in simul per hanc cartulam dividere in tertios iamdicta rebus,
qui statim perreximus de super ipsa rebus cum bonis hominibus qui supterscripti
sunt, et sicut inter nos convenit, dividimus iamdicta rebus, qui statim recepit predictus
lando sua sortio in partibus orientis, et nos grimoaldo recepimus in partibus occidentis
per hec finis. A pars orientis fine godelferi presbiter filii iohanni presbiteri et consorti
eius, et descendit in fine predicti lando, sicut termiti conficti sunt; a pede fine nicola
285
filii ligori et consorti eius, sicut limite decernit, et abiente per fine illorum et fine in
ribo bibum qui est in partibus occidentis, et ascendente ribo ipso et exiente de iamdicto
ribum et abiet in fine rugati filii iaquinti, et da fine ipsa ascendit in fine iohanne filii
iohanni et consorti eius, et abiente per fine illorum usque badit in fine godelferi presbiter,
que est prima fine; quam et recepit predictus lando una pecia de terra in locum ubi.....
dicitur, qui statim per fustem de manu nos predictus lando remisimus tibi predicti grimoaldi,
sicut scriptio ipsa continet cum proprie finis et bice de via sua, cum transita et
exita sua, et cum omnia pertinentia intro se abentibus vestre sit potestati. Unde nec nobis
qui supra nominato lando, neque at nostris heredibus, neque at nullus quempiam hominem
nichil dicimus alicui portionem reserbare; set pro confirmandam et staviliscendam
hanc nostra divisio guadia nos predicti lando tibi iamdicto grimoaldo dedimus, et mediatorem
tibi posuimus urso filio mundi presbiteri; quod si aliquando tempore cartula ista
divisionis disrumpere aut remobere voluerimus, vel si aliqua fortia vel virtute in vestra
sortione facere quesierimus per qualivet modis vel ingenio, aut quodcumque calumnie vel
causatio vobis exinde emittere quesierimus, tunc per ipsa guadia et mediatorem obligamus
nos et nostris heredibus tibi iamdicto grimoaldo quam et ad vestris heredibus at componendum
auri solidi constantiniani viginti, et unusquisque in sua maneat sortio, et omnia
que superius legitur, per invitis vobis omnia atimpleamus per iamdicta guadia et obligata
pena, et ipse mediator tribuit omnia et pignerandum legitima et inlegitima. Et hanc
cartulam divisionis scripsi et interfui ego silberamo presbiter et notarius.
+ Ego cetano.
+ Ego iohanne.
Torna all'inizio