|
253
+ In nomine domini quinto anno principatus domni nostri iohanni et domni guidoni eius
filio gloriosi principibus, mense aprilis prima indictione. Memoratorium factu a me leo presbiter
et abbas monasterio sancti benedicti qui constructum est in locum ercle ubi dicitur ad cauke,
eo quod ante subscripti testes coniuntus sum cum urso et manso et marinu et leo atrianensi
germani filii cuidam marini iudici propter ad dividendum inter nos terra cum vinea et bacuum,
quod pars ipsius nostri monasteri cum ipsi germani commune habet in locum cetaria in quo
ecclesia vocabolum sancti petri destructa est. et statim, sicut inter nos combenit, predicta terra
cum vinea dividimus et fecimus exinde due sortiones: una sorte fecimus esse coniunta cum litore
maris in supra usque ad pariete de cammara suptana, que in pars de ipsa ecclesia sancti petri
est, et per ipso parietem de ipsa cammara rectum ascendentem usque serra de ipso monte et
qualiter coniungit in mare: de alia parte fine ipso litore maris: de pede fine flubio de predicto
254
locum cetara: infra hec finis, sicut diximus, una sortione fecimus esse, sceptuavimus exinde
ipsa ecclesia, que commune habendum reservabimus; et alia sortione facimus esse da predicto
pariete in supra et qualiter, sicut diximus, rectum ascendente usque in serra, et per ipsa serra
pergente usque in cristone in quo plescaturia sunt, et per ipso cristone rectum descendente et
coniungente in ipso flumen: de pede fine ipso flumine: infra hec finis, sicut diximus, alia sortione
fecimus esse. unde ego iamdictus leo abbas compreensit ipsa sortione coniunta cum litore
maris, in quo ipsa ecclesia dedicata est, et ipsi germani compreenserunt ipsa sortione suprana
da iamdicto pariete de ipsa cammara et usque ubi se coniungit ipso cristone cum ipso flumine:
simulque et compreensimus ipsa cammara que est in pars de ipsa ecclesia, et ipsi germani compreenserunt
ipsa cammara suprana coniunta cum ipsa sortione sua. simulque et dividimus alia
terra cum aliquantum vinea et bacuum uno teniente ibidem a supra, et fecimus esse due sortionis:
una sortione fecimus esse coniunta cum ipsa sortione quod ipsi germani compreenserunt,
per hec finis: de pede fine ipso flumine: de alia parte fine ipsa sortione ipsorum germani, sicut
ipso cristone discernit, et rectum saliente usque serra et per ipsa serra pergentem et coniungentem
usque ad ipsa alia sortionem et qualiter rectum descendit usque oliba in quo unum
termite fiximus, et coniungit in ipso flumine; et ipsa alia sortione fecimus esse da predicta
oliba et termite in supra usque ad cristone maiore, qui coniuntum est cum ipso flumine et
qualiter rectum ascendit usque in serra. de nos iamdictus leo abbas compreensit ipsa sortione
da predicta oliba et termite in supto usque ad fine de iamdicti germani, quod, sicut diximus,
compreenserunt, et ipsi germani iterum compreenserunt ipsa sortione suprana da predicta
oliba in supra usque ad predicto cristone qui cum ipso flumine coniuntum est; nam ipsa
ecclesia sancti petri et alia rebus da iamdicte serre in partibus salernitanorum usque ad aqua
de fischetole communiter illut reservabimus dividendum per medietatem, et quacumque prodem
per partes exinde tollere vel habere potuerimus, inter nos dividamus per medietatem:
pars ipsius nostri monasterii tollat illut medietatem, et illis medietatem. hec sortis inter nos
fecimus et tradidimus pars partium cum omnia infra se habentibus et suis pertinentiis et
cum bice de via sua amodo et semper illut habendum, dominandum per illo hordine et ratione,
sicut supra dictum est, et omnia exinde faciendum nos et successores nostros, et pars
ipsius monasterii, et ipsi germani et illorum heredes quod voluerimus, et per nullis modis
queramus hec sortis remobere aut contrare. unde in eo hordine guadia mihi ipsi germani
ursu, manso, marinus et leo dederunt, et mediatorem mihi posuerunt iaquintus notarius filius
iaquinti; et per ipsa guadia obligaverunt se et suos heredes, ut si aliquit, de quomodo superius
legitur, quesierit remobere aut contrare, et taliter in hec divisionis firmiter non permanserit,
tunc per ipsa guadia componere obligaverunt se et suos heredes mihi meique successoribus
255
et ad pars ipsius monasterii centum auri solidos costantinos. et hunc brebem
scripsi ego iaquintus notarius qui interfui et superius declaratus sum.
+ ego imetancus
+ ego romoaldus
+ ego petrus.
| |