Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.624 » Pag 151 - 152

4.624
151
152

151
+ In nomine domini vicesimo primo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi
principis, mense nobember, octaba indictione. Ideoque ego mastalus atrianense filius quondam
sergi qui bocabit de auta, clarefacio, quoniam a mangna infirmitate sum depreensus,
unde puto vitam finirent; et dum in lectulo misere iacentem et integram abeo tota mente,
et mea rebus et caussam meam iniudicatam relinquere, quapropter ob rem ego superius
dictus mastalus ante subscripto notario et subscripti testes ostedit concessionem, qualiter
ad presentes nostros concessa et data fuit ei licentiam. et liceret illum et eius eredes de
omnia sua causa dare et iudicare, sicut et langnobardi hominibus, interea ego superius
dictus mastalus per combenientia vona mea boluntate per unc scriptum confirmo et tradidit
vobis matrone et blactule, que sitis germane filie todoli, inclita terra cum casa
mea frabrita solarata de intus anc salernitanam cibitatem propinquo ipsa lama, qualiter
conciata et edificata est cum mineaneum et scala posita, et cum bice de andito suo usque
in bia publica, et cum omnis meum mobilem, quod intro ipsa casa abuero, totum funditus
cum predicta casa et cum omni sua pertinentia, ut superius legitur, illud tradidit vobis
iamdictis matrone et blactole, securiter vos et vestris eredibus predicta nostra tradictio
abendum, et faciendum exinde omnia quod bolueritis, absque omni cuiuslibet contrarietate
vel requisitione, et ipse ambo germane propter ista tradictione, quod illarum fecit pargiare
et da ille debeant ad costantino filio iohanni de marino comite biginti auri tari, quod
ego illius religo sum dare, et unum alium tari ille recdere ad iohannes atrianense, cui illum
152
sum debitor, tradere, et octo alii tari ille dare ad ligori atrianense filio sergii, pro illis
distribuendum pro meis salutis anime, inter quos ibidem aderad ipsum ligori qui dixit,
ut ille recipere ipsi octo tari ab ipse sororis, ut illis dare pro illius anima, et de ipsa casa
dixit, ut illam dibulutam esset cum ipso mastalus, et scriptio inde firmate esset de ipsa
dibisione, et illam abet ipsum ligori et de sortione ipsius mastali de ipsa terra et casa, qualiter
modo ille eos retinet et qualiter illut tradidit ipse sortis, nullam inde eis contrare
potere predicto et eius heredes. de qua per vona combenientia etc. Statuta multa
quinquaginta solidorum auri constantinianorum. et quando ipse sororis vel illarum eredes,
aut qui isto scriptum ostenderit, boluerit causare de supradicta mea tradictione et de
monimen inde continentes, potestatem abeant bice nostra in omnibus inde causare et finem
facere, qualiter boluerit. et taliter scribere rogabimus te alfanus notarius, actum salerno.
+ Ego Iaquintus notarius me subscripsi
+ Ego Petrus me subscripsi.
Torna all'inizio