Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1276 » Pag 81 - 82

8.1276
81
82

81
+ In nomine domini, septimodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense septembri, duodecima indictione. Ante me petrum iudicem venit benifacius filius quondam
maraldi, qui fuit filius iohannis dominici de loco segeti habitatore, et cum eo venit muscatus
venerabilis abbas ecclesie sancte sophie, que constructa est intra hanc civitatem secus plateam
82
que ducit ad rotensem portam et ipsa ecclesia cum omnibus rebus stabilibus et mobilibus pertinet
heredibus paldulphi filii domni guaimarii principis et domne theodore uxoris ipsius paldulfi.
Et sicut ipsi benifacio congruum fuit sua voluntate per hanc cartulam remisit ipsi abbati integras
res quas ad laborandum retinuit a parte exdicte ecclesie in loco campiliano ad faciendum
ex eis quod voluerit pars iamdicte ecclesie. Nec non et pro amore omnipotentis dei et pro
salute sue anime ipse benifacius per hanc cartulam, sicut ei congruum fuit, sua voluntate offeruit
in suprascripta ecclesia totas et integras res suas, quas habuit foris hac civitate in loco
iufuni ubi segeti dicitur, et per fines et vocavula ipsius locis montibus et in planis et omnes
res eius mobiles cum omnibus que intra eas sunt, cunctisque earum pertinentiis et cum vice
de viis suis et cum portione sua de muniminibus ex ipsis rebus continentibus. Ea ratione ut
semper sint in potestate ipsius abbatis et successorum eius et partis ipsius ecclesie; et liceret
ipsum abbatem et successores eius et pars predicte ecclesie ex eo facere quod voluerint. Et per
convenientia ipse benifacius guadiam ipsi abbati dum idonei interessent homines dedit et fideiussorem
ei posuit seipsum. Et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes semper defendere
ipsi domno abbati et successoribus illius et parti ipsius ecclesie integrum illud quod
in suprascripta ecclesia sicut predictum est offeruit ab omnibus hominibus et partibus. et nullo
tempore ille et eius heredes illud quod ipsi domno abbati remisit, sicut scriptum est, vel ex eo parti
ipsius ecclesie querere presumet per quemlivet modum. Et tribuit licentiam ut quando ipse
domnus abbas et successores eius et pars iamdicte ecclesie voluerint, potestatem totum et inclitum
illud per se defendere qualiter voluerint, cum omnibus muniminibus et rationibus quas
de eo ostenderint. Et si, sicut superius scriptum est, ipse benifacius et eius heredes ipsi domno
abbati et successoribus illius et pars ipsius ecclesie non adimpleverint, et suprascripta vel ex
eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam et convenientiam obligavit
se et suos heredes componere ipsi domno abbati et successoribus illius et parti ipsius ecclesie
ducentos auri solidos constantinos. Et taliter te romoaldum notarium scribere precepi. Verumtamen
hoc memoramus quoniam michi iudici plures res in suprascripto locu iufuni ubi segiti dicitur
pertinet habere. Quod te ipsum romoaldum notarium subiungere precepi.
+ Ego qui supra petrus iudex.
+ Ego petrus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio