Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » Arch. Capit. Arezzo n. 430 » Pag 502 - 503

Arch. Capit. Arezzo n. 430
502
503

373
|| Cristianus Dei gratia imperialis aule cancellarius atque legatus ||. Imperialis equitas
iustitie ad hoc nobis in Italia vicem suam regendam et ordinandam commisit, ut ecclesias
Dei et eorum iura tanto propensiori studio muniremus et in aliquo lesa restituere
et reformare certe curemus, quanto per earum merita in eterna vita maiorem
gloriam nobis pervenire speramus et credimus. Nos ergo, misericordie operibus et iustitie
inherentes, notum facimus omnibus imperii fedelibus presentibus et futuris, quod
dilectus noster Attinulfus venerabilis prepositus Aretine ecclesie aput sanctum Genesium
ad nos veniens, plurimas nobis querelas deposuit, quas intuitu retributionis eterne et
eius preclaris servitiis, fide et puritate, quam circa thronum imperatorie maiestatis fidelitatem
habuit, intercedentibus, et ex sententia iudicum curie nostre, terminandas esse
dignum et equum duximus. Ex sententia igitur iudicum curie nostre pro contumacia
Camaldulensium, qui tertio a serenissimo imperatore nostro vocati et ab eius principe
aretino episcopo sepe commoniti, qui ad iustitiam faciendam de Moiona venire
contempserunt, auctoritate imperiali et nostra posuimus dilectum nostrum Aretinum
prepositum in possessionem de Moiona, ut ipse habeat et de cetero suo iure possideat.
Pro contumacia vero Ugonis de Ugitto, qui, tertio a nobis vocatus pro turri de Subiano,
iudicio nostro stare contempsit, posuimus iamdictum prepositum in possessionem de
turri de Subiano, quam violenter occupaverat. Quia vero filii Alberti de Capannole contumaces
permanserunt, nam, vocati nostro iudicio, stare contempserunt, de turri de Wicione,
castro et curte, posuimus prefatum prepositum in possessionem de turri de Wicione,
castro et curte. Pro contumacia vero Walfreducii Saxoli, qui, vocatus ad iustitiam
faciendam de Durnula, nostro iudicio stare contempsit, posuimus suprascriptum propositum
in possessionem de Durnula. Rogerius quoque de Maniseo, quia contumax
extitit, et, vocatus nostro iudicio, stare de campo quodam posito in Piunta contempsit,
posuimus suprascriptum prepositum in possessionem de campo illo posito in Piunta; ut
iamdictus prepositus cum fratribus suis, vice sue ecclesie, auctoritate imperiali et nostra
habeat, et de cetero suo et ecclesie iure possideat omnia ea de quibus ei possessionem
dedimus et restitutionem fecimus, sicut in hac pagina continetur. Si quis vero contra
iustitiam dilectum nostrum Aretinum prepositum aut ecclesiam, cui modo deservit, in
p. 503
illis possessionibus in quibus ei, ęcclesie et fratribus suis restitutionem fecimus, de
cetero molestare vel inquietare presumpserit, reus imperatorie maiestatis erit, et in
banno domini imperatoris positus, centum libras auri purissimi pro pena componet;
dimidium camere imperiali, dimidium vero predicto preposito atque ecclesie. Hanc autem
restitutionem fecimus, omni legittimo auxilio absentibus reservato, et impensis
ab eis omnibus prius integre restitutis. Ut autem Dei virtute et imperiali auctoritate
Aretine ecclesie et personis ad divinum cultum ibidem morantibus firma et inviolabiliter
conservata permaneant, et pravorum hominum rabies compescatur et raptoribus occasio
mala faciendi et aliena rapiendi certa lege tollatur, precipimus venerabili Aretino episcopo,
dilectis abbatibus sancte Flore et Campileonis, Aretinis consulibus omnibus enumeratis,
tam presentibus quam futuris, omnibus capitaneis, valvassoribus per civitatem
Aretinam et comitatum Aretinum et episcopatum eiusdem constitutis, per debitum fidelitatis,
quam domino imperatori fecerunt, sub optentu imperialis gratie et sub pena centum
librarum puri argenti, ut eas possessiones, quas Aretine ecclesie restituimus, ab
omni persona et hominibus ecclesiam Aretinam vel eius prepositum contra iustitiam
molestare vel inquietare presumentibus, bona fide retinere adiuvent.
(Sd.)
Datum apud Aritium VIII kl. martii, in domo Ugonis medici, anno Mº. c. lxv, indictione
XIII, regnante domino FREDERICO Romanorum imperatore serenissimo, anno regni
eius XIIº, imperii vero X feliciter. AMEN.
Torna all'inizio